{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh016.htm","path":"bib/vul/joh016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh016.htm","text":"1 H\u00e6c locutus sum vobis, ut non scandalizemini.\n2 Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se pr\u00e6stare Deo.\n3 Et h\u00e6c facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.\n4\u00a0Sed h\u00e6c locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.\n \n5 H\u00e6c autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis?\n6 sed quia h\u00e6c locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.\n7 Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.\n8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.\n9 De peccato quidem, quia non crediderunt in me.\n10 De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.\n11 De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.\n12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.\n13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed qu\u00e6cumque audiet loquetur, et qu\u00e6 ventura sunt annuntiabit vobis.\n14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.\n15\u00a0Omnia qu\u00e6cumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.\n \n16 Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem.\n17 Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?\n18 Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur.\n19 Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc qu\u00e6ritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me.\n20 Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.\n21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressur\u00e6 propter gaudium, quia natus est homo in mundum.\n22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.\n23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.\n24\u00a0Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.\n \n25 H\u00e6c in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis:\n26 in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis:\n27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.\n28 Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.\n29 Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis:\n30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.\n31 Respondit eis Jesus: Modo creditis?\n32 ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est.\n33 H\u00e6c locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.","title":"Vulgate: John: John Chapter 16","type":"page"}
