{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh017.htm","path":"bib/vul/joh017.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh017.htm","text":"1 H\u00e6c locutus est Jesus: et sublevatis oculis in c\u00e6lum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te:\n2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam \u00e6ternam.\n3 H\u00e6c est autem vita \u00e6terna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.\n4 Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam:\n5\u00a0et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.\n \n6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt.\n7 Nunc cognoverunt quia omnia qu\u00e6 dedisti mihi, abs te sunt:\n8 quia verba qu\u00e6 dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.\n9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt:\n10 et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis.\n11 Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos.\n12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.\n13 Nunc autem ad te venio: et h\u00e6c loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.\n14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.\n15 Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.\n16 De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.\n17 Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.\n18 Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum:\n19\u00a0et pro eis ego sanctificabo meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.\n \n20 Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me:\n21 ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.\n22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.\n23 Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.\n24 Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.\n25 Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti.\n26 Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.","title":"Vulgate: John: John Chapter 17","type":"page"}
