{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh018.htm","path":"bib/vul/joh018.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh018.htm","text":"1 H\u00e6c cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.\n2 Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.\n3 Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharis\u00e6is ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis.\n4 Jesus itaque sciens omnia qu\u00e6 ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem qu\u00e6ritis?\n5 Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.\n6 Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.\n7 Iterum ergo interrogavit eos: Quem qu\u00e6ritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum.\n8 Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me qu\u00e6ritis, sinite hos abire.\n9 Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.\n10 Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.\n11 Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?\n12\u00a0Cohors ergo, et tribunus, et ministri Jud\u00e6orum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum.\n \n13 Et adduxerunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caiph\u00e6, qui erat pontifex anni illius.\n14\u00a0Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Jud\u00e6is: Quia expedit unum hominem mori pro populo.\n \n15 Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.\n16 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiari\u00e6: et introduxit Petrum.\n17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum.\n18\u00a0Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.\n \n19 Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus.\n20 Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Jud\u00e6i conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.\n21 Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt qu\u00e6 dixerim ego.\n22 H\u00e6c autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici?\n23 Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me c\u00e6dis?\n24\u00a0Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.\n \n25 Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum.\n26 Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo?\n27\u00a0Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit.\n \n28 Adducunt ergo Jesum a Caipha in pr\u00e6torium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in pr\u00e6torium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha.\n29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?\n30 Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.\n31 Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Jud\u00e6i: Nobis non licet interficere quemquam.\n32 Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.\n33 Introivit ergo iterum in pr\u00e6torium Pilatus: et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Jud\u00e6orum?\n34 Respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me?\n35 Respondit Pilatus: Numquid ego Jud\u00e6us sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti?\n36 Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Jud\u00e6is: nunc autem regnum meum non est hinc.\n37 Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.\n38 Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Jud\u00e6os, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam.\n39 Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Jud\u00e6orum?\n40 Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.","title":"Vulgate: John: John Chapter 18","type":"page"}
