{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh019.htm","path":"bib/vul/joh019.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh019.htm","text":"1 Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit.\n2 Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus: et veste purpurea circumdederunt eum.\n3 Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Jud\u00e6orum: et dabant ei alapas.\n4 Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.\n5 (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis: Ecce homo.\n6\u00a0Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam.\n \n7 Responderunt ei Jud\u00e6i: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.\n8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.\n9 Et ingressus est pr\u00e6torium iterum: et dixit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei.\n10 Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te?\n11 Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.\n12\u00a0Et exinde qu\u00e6rebat Pilatus dimittere eum. Jud\u00e6i autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus C\u00e6saris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit C\u00e6sari.\n \n13 Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum: et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha.\n14 Erat enim parasceve Pasch\u00e6, hora quasi sexta, et dicit Jud\u00e6is: Ecce rex vester.\n15 Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi C\u00e6sarem.\n16\u00a0Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.\n \n17 Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvari\u00e6 locum, hebraice autem Golgotha:\n18 ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum.\n19 Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Jud\u00e6orum.\n20 Hunc ergo titulum multi Jud\u00e6orum legerunt: quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, gr\u00e6ce, et latine.\n21 Dicebant ergo Pilato pontifices Jud\u00e6orum: Noli scribere: Rex Jud\u00e6orum: sed quia ipse dixit: Rex sum Jud\u00e6orum.\n22 Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi.\n23 Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.\n24\u00a0Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem h\u00e6c fecerunt.\n \n25 Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleoph\u00e6, et Maria Magdalene.\n26 Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri su\u00e6: Mulier, ecce filius tuus.\n27 Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.\n28 Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio.\n29 Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.\n30\u00a0Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.\n \n31 Jud\u00e6i ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.\n32 Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo.\n33 Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura,\n34 sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.\n35 Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis.\n36 Facta sunt enim h\u00e6c ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo.\n37\u00a0Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt.\n \n38 Post h\u00e6c autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimath\u00e6a (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Jud\u00e6orum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.\n39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrh\u00e6 et alo\u00ebs, quasi libras centum.\n40 Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Jud\u00e6is sepelire.\n41 Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.\n42 Ibi ergo propter parasceven Jud\u00e6orum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.","title":"Vulgate: John: John Chapter 19","type":"page"}
