{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh020.htm","path":"bib/vul/joh020.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh020.htm","text":"1 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebr\u00e6 essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento.\n2\u00a0Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.\n \n3 Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.\n4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus pr\u00e6cucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.\n5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina: non tamen introivit.\n6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,\n7 et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.\n8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit:\n9 nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.\n10\u00a0Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.\n \n11 Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum:\n12 et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.\n13 Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum.\n14 H\u00e6c cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est.\n15 Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem qu\u00e6ris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.\n16 Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister).\n17 Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.\n18\u00a0Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et h\u00e6c dixit mihi.\n \n19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent claus\u00e6, ubi erant discipuli congregati propter metum Jud\u00e6orum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.\n20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt discipuli, viso Domino.\n21 Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.\n22 H\u00e6c cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum:\n23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.\n24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.\n25\u00a0Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.\n \n26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis.\n27 Deinde dicit Thom\u00e6: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis.\n28 Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus.\n29 Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt.\n30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, qu\u00e6 non sunt scripta in libro hoc.\n31 H\u00e6c autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.","title":"Vulgate: John: John Chapter 20","type":"page"}
