{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh021.htm","path":"bib/vul/joh021.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh021.htm","text":"1 Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic:\n2 erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathana\u00ebl, qui erat a Cana Galil\u00e6\u00e6, et filii Zebed\u00e6i, et alii ex discipulis ejus duo.\n3 Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt.\n4 Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.\n5 Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non.\n6 Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et jam non valebant illud trahere pr\u00e6 multitudine piscium.\n7 Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.\n8 Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium.\n9 Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.\n10 Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.\n11 Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.\n12 Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est.\n13 Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.\n14\u00a0Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.\n \n15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.\n16 Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.\n17 Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.\n18 Amen, amen dico tibi: cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.\n19\u00a0Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me.\n \n20 Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in c\u0153na super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te?\n21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu: Domine, hic autem quid?\n22 Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere.\n23 Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te?\n24 Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit h\u00e6c: et scimus quia verum est testimonium ejus.\n25 Sunt autem et alia multa qu\u00e6 fecit Jesus: qu\u00e6 si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.","title":"Vulgate: John: John Chapter 21","type":"page"}
