{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/john2.htm","path":"bib/vul/john2.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/john2.htm","text":"1:1 senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem\n1:2 propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum\n1:3 sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate\n1:4 gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre\n1:5 et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum\n1:6 et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis\n1:7 quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus\n1:8 videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis\n1:9 omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet\n1:10 si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis\n1:11 qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis\n1:12 plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit\n1:13 salutant te filii sororis tuae electae","title":"Second Letter of John","type":"page"}
