{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jos001.htm","path":"bib/vul/jos001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jos001.htm","text":"1 Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei:\n2 Moyses servus meus mortuus est: surge, et transi Jordanem istum tu, et omnis populus tecum, in terram quam ego dabo filiis Isra\u00ebl.\n3 Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi.\n4 A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Heth\u00e6orum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester.\n5 Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vit\u00e6 tu\u00e6: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te.\n6 Confortare, et esto robustus: tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis.\n7 Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam pr\u00e6cepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta qu\u00e6 agis.\n8 Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia qu\u00e6 scripta sunt in eo: tunc diriges viam tuam, et intelliges eam.\n9\u00a0Ecce pr\u00e6cipio tibi: confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad qu\u00e6cumque perrexeris.\n \n10 Pr\u00e6cepitque Josue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite:\n11 Pr\u00e6parate vobis cibaria: quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis.\n12 Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidi\u00e6 tribui Manasse, ait:\n13 Mementote sermonis, quem pr\u00e6cepit vobis Moyses famulus Domini, dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem terram.\n14 Uxores vestr\u00e6, et filii, ac jumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem: vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis,\n15\u00a0donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis: et sic revertimini in terram possessionis vestr\u00e6, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum.\n \n16 Responderuntque ad Josue, atque dixerunt: Omnia qu\u00e6 pr\u00e6cepisti nobis, faciemus: et quocumque miseris, ibimus.\n17 Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi: tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse.\n18 Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos pr\u00e6ceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.","title":"Vulgate: Joshua: Joshua Chapter 1","type":"page"}
