{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jos003.htm","path":"bib/vul/jos003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jos003.htm","text":"1 Igitur Josue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Isra\u00ebl, et morati sunt ibi tres dies.\n2 Quibus evolutis transierunt pr\u00e6cones per castrorum medium,\n3 et clamare c\u0153perunt: Quando videritis arcam f\u0153deris Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Levitic\u00e6 portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini pr\u00e6cedentes:\n4 sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium: ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini: quia prius non ambulastis per eam: et cavete ne appropinquetis ad arcam.\n5 Dixitque Josue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.\n6 Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam f\u0153deris, et pr\u00e6cedite populum. Qui jussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos.\n7 Dixitque Dominus ad Josue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Isra\u00ebl: ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.\n8 Tu autem pr\u00e6cipe sacerdotibus, qui portant arcam f\u0153deris, et dic eis: Cum ingressi fueritis partem aqu\u00e6 Jordanis, state in ea.\n9 Dixitque Josue ad filios Isra\u00ebl: Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri.\n10 Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chanan\u00e6um et Heth\u00e6um, Hev\u00e6um et Pherez\u00e6um, Gerges\u00e6um quoque et Jebus\u00e6um, et Amorrh\u00e6um.\n11 Ecce arca f\u0153deris Domini omnis terr\u00e6 antecedet vos per Jordanem.\n12 Parate duodecim viros de tribubus Isra\u00ebl, singulos per singulas tribus.\n13\u00a0Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei univers\u00e6 terr\u00e6 in aquis Jordanis, aqu\u00e6 qu\u00e6 inferiores sunt, decurrent atque deficient: qu\u00e6 autem desuper veniunt, in una mole consistent.\n \n14 Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem: et sacerdotes, qui portabant arcam f\u0153deris, pergebant ante eum.\n15 Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aqu\u00e6 tinctis (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat),\n16 steterunt aqu\u00e6 descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe qu\u00e6 vocatur Adom usque ad locum Sarthan: qu\u00e6 autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent.\n17 Populus autem incedebat contra Jericho: et sacerdotes qui portabant arcam f\u0153deris Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.","title":"Vulgate: Joshua: Joshua Chapter 3","type":"page"}
