{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jos004.htm","path":"bib/vul/jos004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jos004.htm","text":"1 Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue:\n2 Elige duodecim viros singulos per singulas tribus:\n3 et pr\u00e6cipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.\n4 Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Isra\u00ebl, singulos de singulis tribubus,\n5 et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Isra\u00ebl,\n6 ut sit signum inter vos: et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides?\n7 respondebitis eis: Defecerunt aqu\u00e6 Jordanis ante arcam f\u0153deris Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Isra\u00ebl usque in \u00e6ternum.\n8 Fecerunt ergo filii Isra\u00ebl sicut pr\u00e6cepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Isra\u00ebl, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos.\n9\u00a0Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam f\u0153deris: et sunt ibi usque in pr\u00e6sentem diem.\n \n10 Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, qu\u00e6 Josue, ut loqueretur ad populum, pr\u00e6ceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit.\n11 Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum.\n12 Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati pr\u00e6cedebant filios Isra\u00ebl, sicut eis pr\u00e6ceperat Moyses:\n13 et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Jericho.\n14 In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Isra\u00ebl, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret.\n15 Dixitque ad eum:\n16 Pr\u00e6cipe sacerdotibus, qui portant arcam f\u0153deris, ut ascendant de Jordane.\n17 Qui pr\u00e6cepit eis, dicens: Ascendite de Jordane.\n18\u00a0Cumque ascendissent portantes arcam f\u0153deris Domini, et siccam humum calcare c\u0153pissent, revers\u00e6 sunt aqu\u00e6 in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant.\n \n19 Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho.\n20 Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis,\n21 et dixit ad filios Isra\u00ebl: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt lapides isti?\n22 docebitis eos, atque dicetis: Per arentem alveum transivit Isra\u00ebl Jordanem istum,\n23 siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis,\n24 sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus:\n25 ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.","title":"Vulgate: Joshua: Joshua Chapter 4","type":"page"}
