{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jos005.htm","path":"bib/vul/jos005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jos005.htm","text":"1\u00a0Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrh\u00e6orum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Isra\u00ebl donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Isra\u00ebl.\n \n2 Eo tempore ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Isra\u00ebl.\n3 Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Isra\u00ebl in colle pr\u00e6putiorum.\n4 H\u00e6c autem causa est secund\u00e6 circumcisionis: omnis populus, qui egressus est de \u00c6gypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos vi\u00e6 circuitus,\n5 qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto,\n6 per quadraginta annos itineris latissim\u00e6 solitudinis incircumcisus fuit: donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.\n7 Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue: quia sicut nati fuerant, in pr\u00e6putio erant, nec eos in via aliquis circumciderat.\n8 Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur.\n9\u00a0Dixitque Dominus ad Josue: Hodie abstuli opprobrium \u00c6gypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in pr\u00e6sentem diem.\n \n10 Manseruntque filii Isra\u00ebl in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho:\n11 et comederunt de frugibus terr\u00e6 die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni.\n12\u00a0Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terr\u00e6, nec usi sunt ultra cibo illo filii Isra\u00ebl, sed comederunt de frugibus pr\u00e6sentis anni terr\u00e6 Chanaan.\n \n13 Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium: perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum?\n14 Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.\n15 Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum?\n16 Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum.","title":"Vulgate: Joshua: Joshua Chapter 5","type":"page"}
