{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jos006.htm","path":"bib/vul/jos006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jos006.htm","text":"1 Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Isra\u00ebl, et nullus egredi audebat aut ingredi.\n2 Dixitque Dominus ad Josue: Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros.\n3 Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus.\n4 Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubil\u00e6o, et pr\u00e6cedant arcam f\u0153deris: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.\n5 Cumque insonuerit vox tub\u00e6 longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.\n6 Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam f\u0153deris: et septem alii sacerdotes tollant septem jubil\u00e6orum buccinas, et incedant ante arcam Domini.\n7\u00a0Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, pr\u00e6cedentes arcam Domini.\n \n8 Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam f\u0153deris Domini,\n9 omnisque pr\u00e6cederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant.\n10 Pr\u00e6ceperat autem Josue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini.\n11 Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi.\n12 Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,\n13 et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubil\u00e6o usus est: pr\u00e6cedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat.\n14\u00a0Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.\n \n15 Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.\n16 Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Isra\u00ebl: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem.\n17 Sitque civitas h\u00e6c anathema, et omnia qu\u00e6 in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus.\n18 Vos autem cavete ne de his, qu\u00e6 pr\u00e6cepta sunt, quippiam contingatis, et sitis pr\u00e6varicationis rei, et omnia castra Isra\u00ebl sub peccato sint atque turbentur.\n19 Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum \u00e6neorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus.\n20 Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat: ceperuntque civitatem,\n21\u00a0et interfecerunt omnia qu\u00e6 erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.\n \n22 Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia qu\u00e6 illius sunt, sicut illi juramento firmastis.\n23 Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Isra\u00ebl manere fecerunt.\n24 Urbem autem, et omnia qu\u00e6 erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis \u00e6neis, ac ferro, qu\u00e6 in \u00e6rarium Domini consecrarunt.\n25 Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia qu\u00e6 habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Isra\u00ebl, usque in pr\u00e6sentem diem: eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens:\n26 Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et \u00e6dificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus.\n27 Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.","title":"Vulgate: Joshua: Joshua Chapter 6","type":"page"}
