{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jos007.htm","path":"bib/vul/jos007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jos007.htm","text":"1 Filii autem Isra\u00ebl pr\u00e6varicati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate: iratusque est Dominus contra filios Isra\u00ebl.\n2 Cumque mitteret Josue de Jericho viros contra Hai, qu\u00e6 est juxta Bethaven, ad orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis: Ascendite, et explorate terram. Qui pr\u00e6cepta complentes exploraverunt Hai.\n3 Et reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civitatem: quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos?\n4 Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum. Qui statim terga vertentes,\n5\u00a0percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta sex homines: persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes: pertimuitque cor populi, et instar aqu\u00e6 liquefactum est.\n \n6 Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Isra\u00ebl: miseruntque pulverem super capita sua,\n7 et dixit Josue: Heu Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Jordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrh\u00e6i, et perderes? utinam ut c\u0153pimus, mansissemus trans Jordanem.\n8 Mi Domine Deus, quid dicam, videns Isra\u00eblem hostibus suis terga vertentem?\n9\u00a0Audient Chanan\u00e6i, et omnes habitatores terr\u00e6, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo?\n \n10 Dixitque Dominus ad Josue: Surge: cur jaces pronus in terra?\n11 Peccavit Isra\u00ebl, et pr\u00e6varicatus est pactum meum: tuleruntque de anathemate, et furati sunt atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua.\n12 Nec poterit Isra\u00ebl stare ante hostes suos, eosque fugiet: quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est.\n13 Surge, sanctifica populum, et dic eis: Sanctificamini in crastinum: h\u00e6c enim dicit Dominus Deus Isra\u00ebl: Anathema in medio tui est, Isra\u00ebl: non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere.\n14 Accedetisque mane singuli per tribus vestras: et quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per viros.\n15\u00a0Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua: quoniam pr\u00e6varicatus est pactum Domini, et fecit nefas in Isra\u00ebl.\n \n16 Surgens itaque Josue mane, applicuit Isra\u00ebl per tribus suas, et inventa est tribus Juda.\n17 Qu\u00e6 cum juxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zare. Illam quoque per domos offerens, reperit Zabdi:\n18 cujus domum in singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda.\n19 Et ait Josue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Isra\u00ebl, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.\n20 Responditque Achan Josue, et dixit ei: Vere ego peccavi Domino Deo Isra\u00ebl, et sic et sic feci.\n21 Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui.\n22 Misit ergo Josue ministros: qui currentes ad tabernaculum illius, repererunt cuncta abscondita in eodem loco, et argentum simul.\n23 Auferentesque de tentorio, tulerunt ea ad Josue, et ad omnes filios Isra\u00ebl, projeceruntque ante Dominum.\n24 Tollens itaque Josue Achan filium Zare, argentumque et pallium, et auream regulam, filios quoque et filias ejus, boves et asinos et oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam supellectilem (et omnis Isra\u00ebl cum eo), duxerunt eos ad vallem Achor:\n25 ubi dixit Josue: Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Isra\u00ebl: et cuncta qu\u00e6 illius erant, igne consumpta sunt.\n26 Congregaveruntque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in pr\u00e6sentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, vallis Achor, usque hodie.","title":"Vulgate: Joshua: Joshua Chapter 7","type":"page"}
