{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jos008.htm","path":"bib/vul/jos008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jos008.htm","text":"1 Dixit autem Dominus ad Josue: Ne timeas, neque formides: tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hai. Ecce tradidi in manu tua regem ejus et populum, urbemque et terram.\n2 Faciesque urbi Hai, et regi ejus, sicut fecisti Jericho, et regi illius: pr\u00e6dam vero, et omnia animantia diripietis vobis: pone insidias urbi post eam.\n3 Surrexitque Josue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai: et electa triginta millia virorum fortium misit nocte,\n4 pr\u00e6cepitque eis, dicens: Ponite insidias post civitatem, nec longius recedatis: et eritis omnes parati.\n5 Ego autem, et reliqua multitudo, qu\u00e6 mecum est, accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus, fugiemus, et terga vertemus,\n6 donec persequentes ab urbe longius protrahantur: putabunt enim nos fugere sicut prius.\n7 Nobis ergo fugientibus, et illis persequentibus, consurgetis de insidiis, et vastabitis civitatem: tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras.\n8\u00a0Cumque ceperitis, succendite eam, et sic omnia facietis, ut jussi.\n \n9 Dimisitque eos, et perrexerunt ad locum insidiarum, sederuntque inter Bethel et Hai, ad occidentalem plagam urbis Hai: Josue autem nocte illa in medio mansit populi,\n10 surgensque diluculo recensuit socios, et ascendit cum senioribus in fronte exercitus, vallatus auxilio pugnatorum.\n11 Cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos erat vallis media.\n12 Quinque autem millia viros elegerat, et posuerat in insidiis inter Bethel et Hai ex occidentali parte ejusdem civitatis:\n13\u00a0omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi illius multitudinis occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Josue nocte illa, et stetit in vallis medio.\n \n14 Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidi\u00e6.\n15 Josue vero et omnis Isra\u00ebl cesserunt loco, simulantes metum, et fugientes per solitudinis viam.\n16 At illi vociferantes pariter, et se mutuo cohortantes, persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate,\n17 et ne unus quidem in urbe Hai et Bethel remansisset qui non persequeretur Isra\u00ebl (sicut eruperant aperta oppida relinquentes),\n18 dixit Dominus ad Josue: Leva clypeum, qui in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam.\n19 Cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis, insidi\u00e6, qu\u00e6 latebant, surrexerunt confestim: et pergentes ad civitatem, ceperunt, et succenderunt eam.\n20 Viri autem civitatis, qui persequebantur Josue, respicientes et videntes fumum urbis ad c\u00e6lum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere: pr\u00e6sertim cum hi qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent.\n21 Vidensque Josue et omnis Isra\u00ebl quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai.\n22 Siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem, egressi ex urbe contra suos, medios hostium ferire c\u0153perunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii c\u00e6derentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur,\n23\u00a0regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem, et obtulerunt Josue.\n \n24 Igitur omnibus interfectis, qui Isra\u00eblem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Isra\u00ebl percusserunt civitatem.\n25 Erant autem qui in eodem die conciderant a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Hai.\n26 Josue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Hai.\n27 Jumenta autem et pr\u00e6dam civitatis diviserunt sibi filii Isra\u00ebl, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Josue.\n28 Qui succendit urbem, et fecit eam tumulum sempiternum:\n29\u00a0regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Pr\u00e6cepitque Josue, et deposuerunt cadaver ejus de cruce: projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in pr\u00e6sentem diem.\n \n30 Tunc \u00e6dificavit Josue altare Domino Deo Isra\u00ebl in monte Hebal,\n31 sicut pr\u00e6ceperat Moyses famulus Domini filiis Isra\u00ebl, et scriptum est in volumine legis Moysi: altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit: et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas.\n32 Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Isra\u00ebl.\n33 Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices, stabant ex utraque parte arc\u00e6, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam f\u0153deris Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut pr\u00e6ceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Isra\u00ebl.\n34 Post h\u00e6c legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta qu\u00e6 scripta erant in legis volumine.\n35 Nihil ex his qu\u00e6 Moyses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Isra\u00ebl, mulieribus ac parvulis, et advenis qui inter eos morabantur.","title":"Vulgate: Joshua: Joshua Chapter 8","type":"page"}
