{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jos009.htm","path":"bib/vul/jos009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jos009.htm","text":"1 Quibus auditis, cuncti reges trans Jordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant juxta Libanum, Heth\u00e6us et Amorrh\u00e6us, Chanan\u00e6us, Pherez\u00e6us, et Hev\u00e6us, et Jebus\u00e6us,\n2\u00a0congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Josue et Isra\u00ebl uno animo, eademque sententia.\n \n3 At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta qu\u00e6 fecerat Josue Jericho, et Hai,\n4 et callide cogitantes, tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes, et utres vinarios scissos atque consutos,\n5 calceamentaque perantiqua qu\u00e6 ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis: panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant, et in frustra comminuti:\n6 perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgal\u00e6, et dixerunt ei, atque simul omni Isra\u00ebli: De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Isra\u00ebl ad eos, atque dixerunt:\n7 Ne forte in terra, qu\u00e6 nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus f\u0153dus inire vobiscum.\n8 At illi ad Josue: Servi, inquiunt, tui sumus. Quibus Josue ait: Quinam estis vos? et unde venistis?\n9 Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potenti\u00e6 ejus, cuncta qu\u00e6 fecit in \u00c6gypto,\n10 et duobus regibus Amorrh\u00e6orum qui fuerunt trans Jordanem, Sehon regi Hesebon, et Og regi Basan, qui erat in Astaroth:\n11 dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores terr\u00e6 nostr\u00e6: Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, et dicite: Servi vestri sumus: f\u0153dus inite nobiscum.\n12 En panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus; nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti.\n13 Utres vini novos implevimus; nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta quibus induimur, et qu\u00e6 habemus in pedibus, ob longitudinem longioris vi\u00e6 trita sunt, et pene consumpta.\n14 Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt.\n15\u00a0Fecitque Josue cum eis pacem, et inito f\u0153dere pollicitus est quod non occiderentur: principes quoque multitudinis juraverunt eis.\n \n16 Post dies autem tres initi f\u0153deris, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent.\n17 Moveruntque castra filii Isra\u00ebl, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum h\u00e6c vocabula sunt: Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim.\n18 Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Isra\u00ebl. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes.\n19 Qui responderunt eis: Juravimus illis in nomine Domini Dei Isra\u00ebl, et idcirco non possumus eos contingere.\n20 Sed hoc faciemus eis: reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si pejeraverimus:\n21 sed sic vivant, ut in usus univers\u00e6 multitudinis ligna c\u00e6dant, aquasque comportent. Quibus h\u00e6c loquentibus,\n22 vocavit Gabaonitas Josue, et dixit eis: Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: Procul valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis?\n23 itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna c\u00e6dens, aquasque comportans in domum Dei mei.\n24 Qui responderunt: Nuntiatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem terram, et disperderet cunctos habitatores ejus. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus.\n25 Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis.\n26 Fecit ergo Josue ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Isra\u00ebl, ut non occiderentur.\n27 Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi, et altaris Domini, c\u00e6dentes ligna, et aquas comportantes, usque in pr\u00e6sens tempus, in loco quem Dominus elegisset.","title":"Vulgate: Joshua: Joshua Chapter 9","type":"page"}
