{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jos010.htm","path":"bib/vul/jos010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jos010.htm","text":"1 Qu\u00e6 cum audisset Adonisedec rex Jerusalem, quod scilicet cepisset Josue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Jericho et regi ejus, sic fecit Hai et regi illius), et quod transfugissent Gabaonit\u00e6 ad Isra\u00ebl, et essent f\u0153derati eorum,\n2 timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum regalium, et major oppido Hai, omnesque bellatores ejus fortissimi.\n3 Misit ergo Adonisedec rex Jerusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Jerimoth, ad Japhia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens:\n4 Ad me ascendite, et ferte pr\u00e6sidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Josue, et ad filios Isra\u00ebl.\n5\u00a0Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrh\u00e6orum: rex Jerusalem, rex Hebron, rex Jerimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis: et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam.\n \n6 Habitatores autem Gabaon urbis obsess\u00e6 miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum: ascende cito, et libera nos, ferque pr\u00e6sidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrh\u00e6orum, qui habitant in montanis.\n7 Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi.\n8 Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: in manus enim tuas tradidi illos: nullus ex eis tibi resistere poterit.\n9 Irruit itaque Josue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis.\n10 Et conturbavit eos Dominus a facie Isra\u00ebl: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda.\n11 Cumque fugerent filios Isra\u00ebl, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de c\u00e6lo usque ad Azeca: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Isra\u00ebl.\n12\u00a0Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrh\u00e6um in conspectu filiorum Isra\u00ebl, dixitque coram eis: [Sol, contra Gabaon ne movearis,\n et luna contra vallem Ajalon.\n13\u00a0Steteruntque sol et luna,\n donec ulcisceretur se gens de inimicis suis.] Nonne scriptum est hoc in libro justorum? Stetit itaque sol in medio c\u00e6li, et non festinavit occumbere spatio unius diei.\n14 Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Isra\u00ebl.\n15\u00a0Reversusque est Josue cum omni Isra\u00ebl in castra Galgal\u00e6.\n \n16 Fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda.\n17 Nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda.\n18 Qui pr\u00e6cepit sociis, et ait: Volvite saxa ingentia ad os spelunc\u00e6, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant:\n19 vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium c\u00e6dite: nec dimittatis eos urbium suarum intrare pr\u00e6sidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras.\n20 C\u00e6sis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Isra\u00ebl effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas.\n21 Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero: nullusque contra filios Isra\u00ebl mutire ausus est.\n22 Pr\u00e6cepitque Josue, dicens: Aperite os spelunc\u00e6, et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant.\n23 Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum: et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Jerusalem, regem Hebron, regem Jerimoth, regem Lachis, regem Eglon.\n24 Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Isra\u00ebl, et ait ad principes exercitus qui secum erant: Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subjectorum colla pedibus calcarent,\n25 rursum ait ad eos: Nolite timere, nec paveatis: confortamini, et estote robusti: sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis.\n26 Percussitque Josue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites: fueruntque suspensi usque ad vesperum.\n27\u00a0Cumque occumberet sol, pr\u00e6cepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos projecerunt in speluncam in qua latuerant, et posuerunt super os ejus saxa ingentia, qu\u00e6 permanent usque in pr\u00e6sens.\n \n28 Eodem quoque die, Macedam cepit Josue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores ejus: non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Jericho.\n29 Transivit autem cum omni Isra\u00ebl de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam:\n30 quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Isra\u00ebl: percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores ejus: non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Jericho.\n31 De Lebna transivit in Lachis cum omni Isra\u00ebl: et exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam.\n32 Tradiditque Dominus Lachis in manus Isra\u00ebl, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam qu\u00e6 fuerat in ea, sicut fecerat Lebna.\n33 Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis: quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internecionem.\n34 Transivitque de Lachis in Eglon, et circumdedit,\n35 atque expugnavit eam eadem die: percussitque in ore gladii omnes animas qu\u00e6 erant in ea, juxta omnia qu\u00e6 fecerat Lachis.\n36 Ascendit quoque cum omni Isra\u00ebl de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam:\n37 cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque ejus, et omnia oppida regionis illius, universasque animas qu\u00e6 in ea fuerant commorat\u00e6: non reliquit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta qu\u00e6 in ea reperit consumens gladio.\n38 Inde reversus in Dabir,\n39 cepit eam atque vastavit: regem quoque ejus atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii: non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.\n40 Percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth, cum regibus suis: non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus Deus Isra\u00ebl,\n41 a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon,\n42 universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit: Dominus enim Deus Isra\u00ebl pugnavit pro eo.\n43 Reversusque est cum omni Isra\u00ebl ad locum castrorum in Galgala.","title":"Vulgate: Joshua: Joshua Chapter 10","type":"page"}
