{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jos011.htm","path":"bib/vul/jos011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jos011.htm","text":"1 Qu\u00e6 cum audisset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph:\n2 ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare:\n3 Chanan\u00e6um quoque ab oriente et occidente, et Amorrh\u00e6um atque Heth\u00e6um ac Pherez\u00e6um et Jebus\u00e6um in montanis: Hev\u00e6um quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha.\n4 Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena qu\u00e6 est in littore maris, equi quoque et currus immens\u00e6 multitudinis.\n5\u00a0Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Isra\u00ebl.\n \n6 Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Isra\u00ebl: equos eorum subnervabis, et currus igne combures.\n7 Venitque Josue, et omnis exercitus cum eo, adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos,\n8 tradiditque illos Dominus in manus Isra\u00ebl. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias:\n9 fecitque sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus: equos eorum subnervavit, currusque combussit igni.\n10 Reversusque statim cepit Asor, et regem ejus percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna h\u00e6c principatum tenebat.\n11 Percussitque omnes animas qu\u00e6 ibidem morabantur: non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem peremit incendio.\n12 Et omnes per circuitum civitates, regesque earum, cepit, percussit atque delevit, sicut pr\u00e6ceperat ei Moyses famulus Domini.\n13 Absque urbibus, qu\u00e6 erant in collibus et in tumulis sit\u00e6, ceteras succendit Isra\u00ebl: unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit.\n14 Omnemque pr\u00e6dam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Isra\u00ebl, cunctis hominibus interfectis.\n15 Sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi servo suo, ita pr\u00e6cepit Moyses Josue, et ille universa complevit: non pr\u00e6teriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod jusserat Dominus Moysi.\n16 Cepit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et occidentalem plagam, montemque Isra\u00ebl, et campestria ejus,\n17 et partem montis, qu\u00e6 ascendit Seir usque Baalgad, per planitiem Libani subter montem Hermon: omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit.\n18 Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos.\n19 Non fuit civitas qu\u00e6 se traderet filiis Isra\u00ebl, pr\u00e6ter Hev\u00e6um, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit.\n20 Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Isra\u00ebl, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi.\n21 In illo tempore venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Isra\u00ebl, urbesque eorum delevit.\n22 Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in terra filiorum Isra\u00ebl: absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt.\n23 Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Isra\u00ebl secundum partes et tribus suas: quievitque terra a pr\u00e6liis.","title":"Vulgate: Joshua: Joshua Chapter 11","type":"page"}
