{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jos012.htm","path":"bib/vul/jos012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jos012.htm","text":"1 Hi sunt reges, quos percusserunt filii Isra\u00ebl, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, qu\u00e6 respicit solitudinem.\n2 Sehon rex Amorrh\u00e6orum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aro\u00ebr, qu\u00e6 sita est super ripam torrentis Arnon, et medi\u00e6 partis in valle, dimidi\u00e6que Galaad, usque ad torrentem Jaboc, qui est terminus filiorum Ammon.\n3 Et a solitudine usque ad mare Ceneroth contra orientem, et usque ad mare deserti, quod est mare salsissimum, ad orientalem plagam per viam qu\u00e6 ducit Bethsimoth: et ab australi parte, qu\u00e6 subjacet Asedoth, Phasga.\n4 Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos\n5 Gessuri, et Machati, et dimidi\u00e6 partis Galaad: terminos Sehon regis Hesebon.\n6 Moyses famulus Domini et filii Isra\u00ebl percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidi\u00e6 tribui Manasse.\n7 Hi sunt reges terr\u00e6, quos percussit Josue et filii Isra\u00ebl trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir: tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Isra\u00ebl, singulis partes suas,\n8 tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie, Heth\u00e6us fuit et Amorrh\u00e6us, Chanan\u00e6us, et Pherez\u00e6us, Hev\u00e6us et Jebus\u00e6us.\n9 Rex Jericho unus: rex Hai, qu\u00e6 est ex latere Bethel, unus:\n10 rex Jerusalem unus, rex Hebron unus,\n11 rex Jerimoth unus, rex Lachis unus,\n12 rex Eglon unus, rex Gazer unus,\n13 rex Dabir unus, rex Gader unus,\n14 rex Herma unus, rex Hered unus,\n15 rex Lebna unus, rex Odullam unus,\n16 rex Maceda unus, rex Bethel unus,\n17 rex Taphua unus, rex Opher unus,\n18 rex Aphec unus, rex Saron unus,\n19 rex Madon unus, rex Asor unus,\n20 rex Semeron unus, rex Achsaph unus,\n21 rex Thenac unus, rex Mageddo unus,\n22 rex Cades unus, rex Jachanan Carmeli unus,\n23 rex Dor et provinci\u00e6 Dor unus, rex gentium Galgal unus,\n24 rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.","title":"Vulgate: Joshua: Joshua Chapter 12","type":"page"}
