{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jos013.htm","path":"bib/vul/jos013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jos013.htm","text":"1 Josue senex provect\u00e6que \u00e6tatis erat, et dixit Dominus ad eum: Senuisti, et long\u00e6vus es, terraque latissima derelicta est, qu\u00e6 necdum sorte divisa est:\n2 omnis videlicet Galil\u00e6a, Philisthiim, et universa Gessuri.\n3 A fluvio turbido, qui irrigat \u00c6gyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem: terra Chanaan, qu\u00e6 in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gaz\u00e6os, et Azotios, Ascalonitas, Geth\u00e6os, et Accaronitas.\n4 Ad meridiem vero sunt Hev\u00e6i, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrh\u00e6i,\n5 ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath;\n6 omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Isra\u00ebl. Veniat ergo in partem h\u00e6reditatis Isra\u00ebl, sicut pr\u00e6cepi tibi.\n7 Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidi\u00e6 tribui Manasse,\n8 cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam.\n9 Ab Aro\u00ebr, qu\u00e6 sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon,\n10 et cunctas civitates Sehon regis Amorrh\u00e6i, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon,\n11 et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha,\n12 omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim: percussitque eos Moyses, atque delevit.\n13 Nolueruntque disperdere filii Isra\u00ebl Gessuri et Machati: et habitaverunt in medio Isra\u00ebl usque in pr\u00e6sentem diem.\n14\u00a0Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victim\u00e6 Domini Dei Isra\u00ebl, ipsa est ejus h\u00e6reditas, sicut locutus est illi.\n \n15 Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas.\n16 Fuitque terminus eorum ab Aro\u00ebr, qu\u00e6 sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media: universam planitiem, qu\u00e6 ducit Medaba,\n17 et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus: Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,\n18 et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath,\n19 et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.\n20 Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,\n21 et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrh\u00e6i, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian: Hev\u00e6um, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terr\u00e6.\n22 Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Isra\u00ebl gladio cum ceteris interfectis.\n23\u00a0Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. H\u00e6c est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.\n \n24 Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus h\u00e6c divisio est.\n25 Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terr\u00e6 filiorum Ammon, usque ad Aro\u00ebr, qu\u00e6 est contra Rabba,\n26 et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim: et a Manaim usque ad terminos Dabir.\n27 In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon: hujus quoque finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam.\n28\u00a0H\u00e6c est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et vill\u00e6 earum.\n \n29 Dedit et dimidi\u00e6 tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas, possessionem,\n30 cujus hoc principium est: a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida:\n31 et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan: filiis Machir, filii Manasse, dimidi\u00e6 parti filiorum Machir juxta cognationes suas.\n32 Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.\n33 Tribui autem Levi non dedit possessionem: quoniam Dominus Deus Isra\u00ebl ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.","title":"Vulgate: Joshua: Joshua Chapter 13","type":"page"}
