{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jos014.htm","path":"bib/vul/jos014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jos014.htm","text":"1 Hoc est quod possederunt filii Isra\u00ebl in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Isra\u00ebl:\n2 sorte omnia dividentes, sicut pr\u00e6ceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidi\u00e6 tribui.\n3 Duabus enim tribubus, et dimidi\u00e6, dederat Moyses trans Jordanem possessionem: absque Levitis, qui nihil terr\u00e6 acceperunt inter fratres suos:\n4 sed in eorum successerunt locum filii Joseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim: nec acceperunt Levit\u00e6 aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua.\n5\u00a0Sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Isra\u00ebl, et diviserunt terram.\n \n6 Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb filius Jephone Cenez\u00e6us: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne.\n7 Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram, nuntiavique ei quod mihi verum videbatur.\n8 Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi: et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum.\n9 Juravitque Moyses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in \u00e6ternum: quia secutus es Dominum Deum meum.\n10 Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in pr\u00e6sentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Isra\u00ebl per solitudinem: hodie octoginta quinque annorum sum,\n11 sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum: illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum.\n12 Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magn\u00e6 atque munit\u00e6: si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi.\n13 Benedixitque ei Josue, et tradidit ei Hebron in possessionem:\n14 atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone Cenez\u00e6o usque in pr\u00e6sentem diem, quia secutus est Dominum Deum Isra\u00ebl.\n15 Nomen Hebron ante vocabatur Cariath Arbe: Adam maximus ibi inter Enacim situs est: et terra cessavit a pr\u00e6liis.","title":"Vulgate: Joshua: Joshua Chapter 14","type":"page"}
