{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jos015.htm","path":"bib/vul/jos015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jos015.htm","text":"1 Igitur sors filiorum Jud\u00e6 per cognationes suas ista fuit: a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plag\u00e6.\n2 Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, qu\u00e6 respicit meridiem.\n3 Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,\n4 atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem \u00c6gypti: eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridian\u00e6 plag\u00e6.\n5 Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis: et ea qu\u00e6 respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium.\n6 Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Bo\u00ebn filii Ruben:\n7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, qu\u00e6 est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, qu\u00e6 vocantur fons solis: et erunt exitus ejus ad fontem Rogel.\n8 Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebus\u00e6i ad meridiem, h\u00e6c est Jerusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem:\n9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aqu\u00e6 Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, qu\u00e6 est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.\n10 Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir: transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.\n11 Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.\n12\u00a0Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.\n \n13 Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.\n14 Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.\n15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, qu\u00e6 prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.\n16 Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.\n17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior: deditque ei Axam filiam suam uxorem.\n18 Qu\u00e6, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino: cui Caleb: Quid habes? inquit.\n19\u00a0At illa respondit: Da mihi benedictionem: terram australem et arentem dedisti mihi; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.\n \n20 H\u00e6c est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas.\n21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie: Cabseel et Eder et Jagur,\n22 et Cyna et Dimona et Adada,\n23 et Cades et Asor et Jethnam,\n24 Ziph et Telem et Baloth,\n25 Asor nova et Carioth, Hesron, h\u00e6c est Asor;\n26 Amam, Sama, et Molada,\n27 et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,\n28 et Hasersual et Bersabee et Baziothia,\n29 et Baala et Jim et Esem,\n30 et Eltholad et Cesil et Harma,\n31 et Siceleg et Medemena et Sensenna,\n32 Lebaoth et Selim et A\u00ebn et Remon. Omnes civitates viginti novem, et vill\u00e6 earum.\n33 In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena,\n34 et Zano\u00eb et \u00c6ngannim et Taphua et Enaim,\n35 et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca,\n36 et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quatuordecim, et vill\u00e6 earum.\n37 Sanan et Hadassa et Magdalgad,\n38 Delean et Masepha et Jecthel,\n39 Lachis et Bascath et Eglon,\n40 Chebbon et Leheman et Cethlis,\n41 et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim, et vill\u00e6 earum.\n42 Labana et Ether et Asan,\n43 Jephtha et Esna et Nesib,\n44 et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et vill\u00e6 earum.\n45 Accaron cum vicis et villulis suis.\n46 Ab Accaron usque ad mare: omnia qu\u00e6 vergunt ad Azotum et viculos ejus.\n47 Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem \u00c6gypti, et mare magnum terminus ejus.\n48 Et in monte: Samir et Jether et Socoth\n49 et Danna et Cariathsenna, h\u00e6c est Dabir:\n50 Anab et Istemo et Anim,\n51 Gosen et Olon et Gilo: civitates undecim et vill\u00e6 earum.\n52 Arab et Ruma et Esaan,\n53 et Janum et Beththaphua et Apheca,\n54 Athmatha, et Cariath Arbe, h\u00e6c est Hebron, et Sior: civitates novem, et vill\u00e6 earum.\n55 Maon et Carmel et Ziph et Jota,\n56 Jezra\u00ebl et Jucadam et Zano\u00eb,\n57 Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et vill\u00e6 earum.\n58 Halhul, et Besur, et Gedor,\n59 Mareth, et Bethanoth, et Eltecon: civitates sex et vill\u00e6 earum.\n60 Cariathbaal, h\u00e6c est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates du\u00e6, et vill\u00e6 earum.\n61 In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,\n62 et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et vill\u00e6 earum.\n63 Jebus\u00e6um autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere: habitavitque Jebus\u00e6us cum filiis Juda in Jerusalem usque in pr\u00e6sentem diem.","title":"Vulgate: Joshua: Joshua Chapter 15","type":"page"}
