{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jos017.htm","path":"bib/vul/jos017.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jos017.htm","text":"1 Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph): Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan:\n2\u00a0et reliquis filiorum Manasse juxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helec, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Hepher, et filiis Semida. Isti sunt filii Manasse filii Joseph, mares, per cognationes suas.\n \n3 Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed sol\u00e6 fili\u00e6: quarum ista sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa.\n4 Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue filii Nun, et principum, dicentes: Dominus pr\u00e6cepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum.\n5 Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque terra Galaad et Basan trans Jordanem.\n6 Fili\u00e6 enim Manasse possederunt h\u00e6reditatem in medio filiorum ejus. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant.\n7 Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmethath qu\u00e6 respicit Sichem: et egreditur ad dexteram juxta habitatores fontis Taphu\u00e6.\n8 Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taphu\u00e6, qu\u00e6 est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim.\n9 Descenditque terminus vallis arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim, qu\u00e6 in medio sunt urbium Manasse: terminus Manasse ab aquilone torrentis, et exitus ejus pergit ad mare:\n10 ita ut possessio Ephraim sit ab austro, et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et conjungantur sibi in tribu Aser ab aquilone, et in tribu Issachar ab oriente.\n11 Fuitque h\u00e6reditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis: similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth.\n12 Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere, sed c\u0153pit Chanan\u00e6us habitare in terra sua.\n13\u00a0Postquam autem convaluerunt filii Isra\u00ebl, subjecerunt Chanan\u00e6os, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos.\n \n14 Locutique sunt filii Joseph ad Josue, et dixerunt: Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tant\u00e6 multitudinis, et benedixerit mihi Dominus?\n15 Ad quos Josue ait: Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherez\u00e6i et Raphaim: quia angusta est tibi possessio montis Ephraim.\n16 Cui responderunt filii Joseph: Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chanan\u00e6i, qui habitant in terra campestri, in qua sit\u00e6 sunt Bethsan cum viculis suis, et Jezra\u00ebl mediam possidens vallem.\n17 Dixitque Josue ad domum Joseph, Ephraim et Manasse: Populus multus es, et magn\u00e6 fortitudinis: non habebis sortem unam,\n18 sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia: et poteris ultra procedere cum subverteris Chanan\u00e6um, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum.","title":"Vulgate: Joshua: Joshua Chapter 17","type":"page"}
