{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jos018.htm","path":"bib/vul/jos018.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jos018.htm","text":"1 Congregatique sunt omnes filii Isra\u00ebl in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta.\n2 Remanserant autem filiorum Isra\u00ebl septem tribus, qu\u00e6 necdum acceperant possessiones suas.\n3 Ad quos Josue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis?\n4 Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint.\n5 Dividite vobis terram in septem partes: Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone.\n6 Mediam inter hos terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem:\n7 quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum h\u00e6reditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini.\n8 Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, pr\u00e6cepit eis Josue, dicens: Circuite terram, et describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem.\n9 Itaque perrexerunt: et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in castra Silo.\n10\u00a0Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Isra\u00ebl in septem partes.\n \n11 Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Juda et filios Joseph.\n12 Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Jordane: pergens juxta latus Jericho septentrionalis plag\u00e6, et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad solitudinem Bethaven,\n13 atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel: descenditque in Ataroth Addar, in montem qui est ad meridiem Beth-horon inferioris:\n14 et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Beth-horon contra Africum: suntque exitus ejus in Cariath-baal, qu\u00e6 vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Juda. H\u00e6c est plaga contra mare, ad occidentem.\n15 A meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa.\n16 Descenditque in partem montis, qui respicit vallem filiorum Ennom: et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, vallem Ennom) juxta latus Jebus\u00e6i ad austrum: et pervenit ad fontem Rogel,\n17 transiens ad aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, fontem solis:\n18 et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus Adommim: descenditque ad Abenbo\u00ebn, id est, lapidem Bo\u00ebn filii Ruben: et pertransit ex latere aquilonis ad campestria: descenditque in planitiem,\n19 et pr\u00e6tergreditur contra aquilonem Beth Hagla: suntque exitus ejus contra linguam maris salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam:\n20\u00a0qui est terminus illius ab oriente. H\u00e6c est possessio filiorum Benjamin per terminos suos in circuitu, et familias suas.\n \n21 Fueruntque civitates ejus, Jericho et Beth Hagla et vallis Casis,\n22 Beth Araba et Samaraim et Bethel\n23 et Avim et Aphara et Ophera,\n24 villa Emona et Ophni et Gabee: civitates duodecim, et vill\u00e6 earum.\n25 Gabaon et Rama et Beroth,\n26 et Mesphe et Caphara, et Amosa\n27 et Recem, Jarephel et Tharela,\n28 et Sela, Eleph, et Jebus, qu\u00e6 est Jerusalem, Gabaath et Cariath: civitates quatuordecim, et vill\u00e6 earum. H\u00e6c est possessio filiorum Benjamin juxta familias suas.","title":"Vulgate: Joshua: Joshua Chapter 18","type":"page"}
