{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jos022.htm","path":"bib/vul/jos022.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jos022.htm","text":"1 Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse,\n2 dixitque ad eos: Fecistis omnia qu\u00e6 pr\u00e6cepit vobis Moyses famulus Domini: mihi quoque in omnibus obedistis,\n3 nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in pr\u00e6sentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri.\n4 Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est: revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem:\n5 ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam pr\u00e6cepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adh\u00e6reatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra.\n6 Benedixitque eis Josue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua.\n7 Dimidi\u00e6 autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan: et idcirco medi\u00e6, qu\u00e6 superfuit, dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis,\n8\u00a0dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, \u00e6re ac ferro, et veste multiplici: dividite pr\u00e6dam hostium cum fratribus vestris.\n \n9 Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Isra\u00ebl de Silo, qu\u00e6 sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis su\u00e6, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi.\n10 Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, \u00e6dificaverunt juxta Jordanem altare infinit\u00e6 magnitudinis.\n11 Quod cum audissent filii Isra\u00ebl, et ad eos certi nuntii detulissent, \u00e6dificasse filios Ruben, et Gad, et dimidi\u00e6 tribus Manasse, altare in terra Chanaan, super Jordanis tumulos, contra filios Isra\u00ebl:\n12 convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent, et dimicarent contra eos.\n13 Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis,\n14 et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus.\n15 Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidi\u00e6 tribus Manasse in terram Galaad, dixeruntque ad eos:\n16 H\u00e6c mandat omnis populus Domini: Qu\u00e6 est ista transgressio? cur reliquistis Dominum Deum Isra\u00ebl, \u00e6dificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes?\n17 an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, et usque in pr\u00e6sentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet, multique de populo corruerunt?\n18 Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Isra\u00ebl ira ejus des\u00e6viet.\n19 Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestr\u00e6, transite ad terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos: tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis, \u00e6dificato altari pr\u00e6ter altare Domini Dei nostri.\n20\u00a0Nonne Achan filius Zare pr\u00e6teriit mandatum Domini, et super omnem populum Isra\u00ebl ira ejus incubuit? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo.\n \n21 Responderuntque filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, principibus legationis Isra\u00ebl:\n22 Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Isra\u00ebl simul intelliget: si pr\u00e6varicationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in pr\u00e6senti:\n23 et si ea mente fecimus ut holocausta, et sacrificium, et pacificas victimas super eo imponeremus, ipse qu\u00e6rat et judicet:\n24 et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut diceremus: Cras dicent filii vestri filiis nostris: Quid vobis et Domino Deo Isra\u00ebl?\n25 terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben, et filii Gad, Jordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino: et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius,\n26 et diximus: Exstruamus nobis altare, non in holocausta, neque ad victimas offerendas,\n27 sed in testimonium inter nos et vos, et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et juris nostri sit offerre et holocausta, et victimas, et pacificas hostias: et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris: Non est vobis pars in Domino.\n28 Quod si voluerint dicere, respondebunt eis: Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in holocausta, neque in sacrificium, sed in testimonium nostrum ac vestrum.\n29\u00a0Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino, et ejus vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta, et sacrificia, et victimas offerendas, pr\u00e6ter altare Domini Dei nostri, quod exstructum est ante tabernaculum ejus.\n \n30 Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Isra\u00ebl, qui erant cum eo, placati sunt: et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidi\u00e6 tribus Manasse, libentissime susceperunt.\n31 Dixtque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos: Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a pr\u00e6varicatione hac, et liberastis filios Isra\u00ebl de manu Domini.\n32 Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad, finium Chanaan, ad filios Isra\u00ebl, et retulit eis.\n33 Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Isra\u00ebl, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos, atque pugnarent, et delerent terram possessionis eorum.\n34 Vocaveruntque filii Ruben, et filii Gad, altare quod exstruxerant, Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus.","title":"Vulgate: Joshua: Joshua Chapter 22","type":"page"}
