{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jos023.htm","path":"bib/vul/jos023.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jos023.htm","text":"1 Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Isra\u00ebli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam long\u00e6vo, et persenilis \u00e6tatis,\n2 vocavit Josue omnem Isra\u00eblem, majoresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos: Ego senui, et progressioris \u00e6tatis sum:\n3 vosque cernitis omnia, qu\u00e6 fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quomodo pro vobis ipse pugnaverit:\n4 et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram, ab orientali parte Jordanis usque ad mare magnum, mult\u00e6que adhuc supersunt nationes:\n5 Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est.\n6 Tantum confortamini, et estote solliciti, ut custodiatis cuncta qu\u00e6 scripta sunt in volumine legis Moysi: et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram:\n7 ne postquam intraveritis ad gentes qu\u00e6 inter vos futur\u00e6 sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos:\n8 sed adh\u00e6reatis Domino Deo vestro: quod fecistis usque in diem hanc.\n9 Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit.\n10 Unus e vobis persequetur hostium mille viros: quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est.\n11 Hoc tantum diligentissime pr\u00e6cavete: ut diligatis Dominum Deum vestrum.\n12 Quod si volueritis gentium harum, qu\u00e6 inter vos habitant, erroribus adh\u00e6rere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare:\n13 jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.\n14 En ego hodie ingredior viam univers\u00e6 terr\u00e6, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, qu\u00e6 se Dominus pr\u00e6stiturum vobis esse pollicitus est, unum non pr\u00e6terierit incassum.\n15 Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt: sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis,\n16 eo quod pr\u00e6terieritis pactum Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et servieritis diis alienis, ad adoraveritis eos: cito atque velociter consurget in vos furor Domini, et auferemini ab hac terra optima, quam tradidit vobis.","title":"Vulgate: Joshua: Joshua Chapter 23","type":"page"}
