{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jos024.htm","path":"bib/vul/jos024.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jos024.htm","text":"1 Congregavitque Josue omnes tribus Isra\u00ebl in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros: steteruntque in conspectu Domini,\n2 et ad populum sic locutus est: H\u00e6c dicit Dominus Deus Isra\u00ebl: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor: servieruntque diis alienis.\n3 Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotami\u00e6 finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus,\n4 et dedi ei Isaac: illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum: Jacob vero et filii ejus descenderunt in \u00c6gyptum.\n5 Misique Moysen et Aaron, et percussi \u00c6gyptum multis signis atque portentis.\n6 Eduxique vos et patres vestros de \u00c6gypto, et venistis ad mare: persecutique sunt \u00c6gyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum.\n7 Clamaverunt autem ad Dominum filii Isra\u00ebl: qui posuit tenebras inter vos et \u00c6gyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta qu\u00e6 in \u00c6gypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore:\n8 et introduxi vos in terram Amorrh\u00e6i, qui habitabat trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis terram eorum, atque interfecistis eos.\n9 Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Isra\u00eblem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis:\n10 et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus.\n11 Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrh\u00e6us et Pherez\u00e6us, et Chanan\u00e6us, et Heth\u00e6us, et Gergez\u00e6us, et Hev\u00e6us, et Jebus\u00e6us: et tradidi illos in manus vestras.\n12 Misique ante vos crabrones: et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrh\u00e6orum, non in gladio nec in arcu tuo.\n13 Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non \u00e6dificastis, ut habitaretis in eis: vineas, et oliveta, qu\u00e6 non plantastis.\n14 Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in \u00c6gypto, ac servite Domino.\n15\u00a0Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrh\u00e6orum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.\n \n16 Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis.\n17 Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terra \u00c6gypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus.\n18 Et ejecit universas gentes, Amorrh\u00e6um habitatorem terr\u00e6 quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster.\n19 Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus et fortis \u00e6mulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis.\n20 Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos atque subvertet, postquam vobis pr\u00e6stiterit bona.\n21 Dixitque populus ad Josue: Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus.\n22 Et Josue ad populum: Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes.\n23 Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Isra\u00ebl.\n24\u00a0Dixitque populus ad Josue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus pr\u00e6ceptis ejus.\n \n25 Percussit ergo Josue in die illo f\u0153dus, et proposuit populo pr\u00e6cepta atque judicia in Sichem.\n26 Scripsit quoque omnia verba h\u00e6c in volumine legis Domini: et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, qu\u00e6 erat in sanctuario Domini:\n27 et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, qu\u00e6 locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro.\n28\u00a0Dimisitque populum, singulos in possessionem suam.\n \n29 Et post h\u00e6c mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum:\n30 sepelieruntque eum in finibus possessionis su\u00e6 in Thamnathsare, qu\u00e6 est sita in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas.\n31\u00a0Servivitque Isra\u00ebl Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini qu\u00e6 fecerat in Isra\u00ebl.\n \n32 Ossa quoque Joseph, qu\u00e6 tulerant filii Isra\u00ebl de \u00c6gypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph.\n33 Eleazar quoque filius Aaron mortuus est: et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, qu\u00e6 data est ei in monte Ephraim.","title":"Vulgate: Joshua: Joshua Chapter 24","type":"page"}
