{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg1001.htm","path":"bib/vul/kg1001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg1001.htm","text":"1 Et rex David senuerat, habebatque \u00e6tatis plurimos dies: cumque operiretur vestibus, non calefiebat.\n2 Dixerunt ergo ei servi sui: Qu\u00e6ramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem.\n3 Qu\u00e6sierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Isra\u00ebl, et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem.\n4\u00a0Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei: rex vero non cognovit eam.\n \n5 Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens: Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros qui currerent ante eum.\n6 Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens: Quare hoc fecisti? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom.\n7 Et sermo ei cum Joab filio Sarvi\u00e6, et cum Abiathar sacerdote, qui adjuvabant partes Adoni\u00e6.\n8 Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Jojad\u00e6, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David, non erat cum Adonia.\n9 Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis, et universis pinguibus, juxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis, et omnes viros Juda servos regis.\n10\u00a0Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit.\n \n11 Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat?\n12 Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis.\n13 Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, jurasti mihi ancill\u00e6 tu\u00e6, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo? quare ergo regnat Adonias?\n14 Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos.\n15 Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum: rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei.\n16 Inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex: Quid tibi, inquit, vis?\n17 Qu\u00e6 respondens, ait: Domine mi, tu jurasti per Dominum Deum tuum ancill\u00e6 tu\u00e6: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo.\n18 Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante.\n19 Mactavit boves, et pinguia qu\u00e6que, et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Joab principem militi\u00e6: Salomonem autem servum tuum non vocavit.\n20 Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Isra\u00ebl, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te.\n21\u00a0Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores.\n \n22 Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit.\n23 Et nuntiaverunt regi, dicentes: Adest Nathan propheta. Cumque introisset in conspectu regis, et adorasset eum pronus in terram,\n24 dixit Nathan: Domine mi rex, tu dixisti: Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum?\n25 Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem, illisque vescentibus et bibentibus coram eo, et dicentibus: Vivat rex Adonias:\n26 me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Jojad\u00e6, et Salomonem famulum tuum non vocavit.\n27 Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum?\n28 Et respondit rex David, dicens: Vocate ad me Bethsabee. Qu\u00e6 cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum,\n29 juravit rex, et ait: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,\n30 quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Isra\u00ebl, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me: sic faciam hodie.\n31\u00a0Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens: Vivat dominus meus David in \u00e6ternum.\n \n32 Dixit quoque rex David: Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojad\u00e6. Qui cum ingressi fuissent coram rege,\n33 dixit ad eos: Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite eum in Gihon.\n34 Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Isra\u00ebl: et canetis buccina, atque dicetis: Vivat rex Salomon.\n35 Et ascendetis post eum, et veniet, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me: illique pr\u00e6cipiam ut sit dux super Isra\u00ebl et super Judam.\n36 Et respondit Banaias filius Jojad\u00e6 regi, dicens: Amen: sic loquatur Dominus Deus domini mei regis.\n37 Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David.\n38 Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Jojad\u00e6, et Cerethi, et Phelethi: et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon.\n39 Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem: et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex Salomon.\n40\u00a0Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et l\u00e6tantium gaudio magno: et insonuit terra a clamore eorum.\n \n41 Audivit autem Adonias, et omnes qui invitati fuerant ab eo: jamque convivium finitum erat: sed et Joab, audita voce tub\u00e6, ait: Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis?\n42 Adhuc illo loquente, Jonathas filius Abiathar sacerdotis venit: cui dixit Adonias: Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuntians.\n43 Responditque Jonathas Adoni\u00e6: Nequaquam: dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem:\n44 misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojad\u00e6, et Cerethi, et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis.\n45 Unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon: et ascenderunt inde l\u00e6tantes, et insonuit civitas: h\u00e6c est vox quam audistis.\n46 Sed et Salomon sedet super solium regni.\n47 Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo:\n48\u00a0et locutus est: Benedictus Dominus Deus Isra\u00ebl, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis.\n \n49 Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam.\n50 Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit, tenuitque cornu altaris.\n51 Et nuntiaverunt Salomoni, dicentes: Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens: Juret mihi rex Salomon hodie, quod non interficiat servum suum gladio.\n52 Dixitque Salomon: Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram: sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur.\n53 Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari: et ingressus adoravit regem Salomonem: dixitque ei Salomon: Vade in domum tuam.","title":"Vulgate: 1 Kings: 1 Kings Chapter 1","type":"page"}
