{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg1002.htm","path":"bib/vul/kg1002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg1002.htm","text":"1 Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur: pr\u00e6cepitque Salomoni filio suo, dicens:\n2 Ego ingredior viam univers\u00e6 terr\u00e6: confortare, et esto vir.\n3 Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus: ut custodias c\u00e6remonias ejus, et pr\u00e6cepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi: ut intelligas universa qu\u00e6 facis, et quocumque te verteris:\n4 ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me, dicens: Si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Isra\u00ebl.\n5 Tu quoque nosti qu\u00e6 fecerit mihi Joab filius Sarvi\u00e6, qu\u00e6 fecerit duobus principibus exercitus Isra\u00ebl, Abner filio Ner, et Amas\u00e6 filio Jether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem pr\u00e6lii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo quod erat in pedibus ejus.\n6 Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos.\n7 Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua: occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui.\n8 Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad castra: sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens: Non te interficiam gladio:\n9 tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias qu\u00e6 facies ei: deducesque canos ejus cum sanguine ad inferos.\n10 Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David.\n11\u00a0Dies autem quibus regnavit David super Isra\u00ebl, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis; in Jerusalem, triginta tribus.\n \n12 Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum ejus nimis.\n13 Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Qu\u00e6 dixit ei: Pacificusne est ingressus tuus? Qui respondit: Pacificus.\n14 Addiditque: Sermo mihi est ad te. Cui ait: Loquere. Et ille:\n15 Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me pr\u00e6posuerat omnis Isra\u00ebl sibi in regem: sed translatum est regnum, et factum est fratris mei: a Domino enim constitutum est ei.\n16 Nunc ergo petitionem unam precor a te: ne confundas faciem meam. Qu\u00e6 dixit ad eum: Loquere.\n17 Et ille ait: Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest) ut det mihi Abisag Sunamitidem uxorem.\n18 Et ait Bethsabee: Bene: ego loquar pro te regi.\n19 Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia: et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, qu\u00e6 sedit ad dexteram ejus.\n20 Dixitque ei: Petitionem unam parvulam ego deprecor a te: ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex: Pete, mater mea: neque enim fas est ut avertam faciem tuam.\n21 Qu\u00e6 ait: Detur Abisag Sunamitis Adoni\u00e6 fratri tuo uxor.\n22 Responditque rex Salomon, et dixit matri su\u00e6: Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoni\u00e6? postula ei et regnum: ipse est enim frater meus major me, et habet Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarvi\u00e6.\n23 Juravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens: H\u00e6c faciat mihi Deus, et h\u00e6c addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc.\n24 Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias.\n25 Misitque rex Salomon per manum Banai\u00e6 filii Jojad\u00e6, qui interfecit eum, et mortuus est.\n26 Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in Anathoth ad agrum tuum: equidem vir mortis es: sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus.\n27\u00a0Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo.\n \n28 Venit autem nuntius ad Joab, quod Joab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset: fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris.\n29 Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini, et esset juxta altare: misitque Salomon Banaiam filium Jojad\u00e6, dicens: Vade, interfice eum.\n30 Et venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit ei: H\u00e6c dicit rex: Egredere. Qui ait: Non egrediar, sed hic moriar. Renuntiavit Banaias regi sermonem, dicens: H\u00e6c locutus est Joab, et h\u00e6c respondit mihi.\n31 Dixitque ei rex: Fac sicut locutus est, et interfice eum, et sepeli: et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Joab, a me, et a domo patris mei.\n32 Et reddet Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia interfecit duos viros justos, melioresque se: et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militi\u00e6 Isra\u00ebl, et Amasam filium Jether principem exercitus Juda:\n33 et revertetur sanguis illorum in caput Joab, et in caput seminis ejus in sempiternum. David autem et semini ejus, et domui, et throno illius, sit pax usque in \u00e6ternum a Domino.\n34 Ascendit itaque Banaias filius Jojad\u00e6, et aggressus eum interfecit: sepultusque est in domo sua in deserto.\n35\u00a0Et constituit rex Banaiam filium Jojad\u00e6 pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar.\n \n36 Misit quoque rex, et vocavit Semei: dixitque ei: \u00c6difica tibi domum in Jerusalem, et habita ibi: et non egredieris inde huc atque illuc.\n37 Quacumque autem die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum: sanguis tuus erit super caput tuum.\n38 Dixitque Semei regi: Bonus sermo: sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Jerusalem diebus multis.\n39 Factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth: nuntiatumque est Semei quod servi ejus issent in Geth.\n40 Et surrexit Semei, et stravit asinum suum, ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth.\n41 Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Jerusalem, et rediisset.\n42 Et mittens vocavit eum, dixitque illi: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et pr\u00e6dixi tibi: Quacumque die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum: et respondisti mihi: Bonus sermo, quem audivi?\n43 quare ergo non custodisti jusjurandum Domini, et pr\u00e6ceptum quod pr\u00e6ceperam tibi?\n44 Dixitque rex ad Semei: Tu nosti omne malum cujus tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo: reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum:\n45 et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum.\n46 Jussit itaque rex Banai\u00e6 filio Jojad\u00e6, qui egressus, percussit eum, et mortuus est.","title":"Vulgate: 1 Kings: 1 Kings Chapter 2","type":"page"}
