{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg1003.htm","path":"bib/vul/kg1003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg1003.htm","text":"1 Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi \u00c6gypti: accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret \u00e6dificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum.\n2 Attamen populus immolabat in excelsis: non enim \u00e6dificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum.\n3 Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in pr\u00e6ceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama.\n4 Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi: illud quippe erat excelsum maximum: mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon.\n5 Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis ut dem tibi.\n6 Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia, et recto corde tecum: custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie.\n7 Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum.\n8 Et servus tuus in medio est populi quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest pr\u00e6 multitudine.\n9\u00a0Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum?\n \n10 Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem.\n11 Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium:\n12 ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit.\n13 Sed et h\u00e6c qu\u00e6 non postulasti, dedi tibi: divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus.\n14 Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris pr\u00e6cepta mea et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos.\n15\u00a0Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium: cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca f\u0153deris Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis.\n \n16 Tunc venerunt du\u00e6 mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo:\n17 quarum una ait: Obsecro, mi domine: ego et mulier h\u00e6c habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo.\n18 Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et h\u00e6c: et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus.\n19 Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte: dormiens quippe oppressit eum.\n20 Et consurgens intempest\u00e6 noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancill\u00e6 tu\u00e6 dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo.\n21 Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus: quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram.\n22 Responditque altera mulier: Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege.\n23 Tunc rex ait: H\u00e6c dicit: Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est: et ista respondit: Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit.\n24 Dixit ergo rex: Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege,\n25 Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri.\n26 Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo): Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur.\n27 Respondit rex, et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur: h\u00e6c est enim mater ejus.\n28 Audivit itaque omnis Isra\u00ebl judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium.","title":"Vulgate: 1 Kings: 1 Kings Chapter 3","type":"page"}
