{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg1005.htm","path":"bib/vul/kg1005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg1005.htm","text":"1 Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem: audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus: quia amicus fuerat Hiram David omni tempore.\n2 Misit autem Salomon ad Hiram, dicens:\n3 Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit \u00e6dificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus.\n4 Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum, et non est satan, neque occursus malus.\n5 Quam ob rem cogito \u00e6dificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens: Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse \u00e6dificabit domum nomini meo.\n6 Pr\u00e6cipe igitur ut pr\u00e6cidant mihi servi tui cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis: mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque petieris: scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna c\u00e6dere sicut Sidonii.\n7 Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, l\u00e6tatus est valde, et ait: Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum.\n8 Et misit Hiram ad Salomonem, dicens: Audivi qu\u00e6cumque mandasti mihi: ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis.\n9 Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi: et applicabo ea ibi, et tu tolles ea: pr\u00e6bebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui me\u00e6.\n10 Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina, et ligna abiegna, juxta omnem voluntatem ejus.\n11 Salomon autem pr\u00e6bebat Hiram coros tritici viginti millia in cibum domui ejus, et viginti coros purissimi olei: h\u00e6c tribuebat Salomon Hiram per singulos annos.\n12\u00a0Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei: et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo f\u0153dus.\n \n13 Elegitque rex Salomon operarios de omni Isra\u00ebl, et erat indictio triginta millia virorum.\n14 Mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis: et Adoniram erat super hujuscemodi indictione.\n15 Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte,\n16 absque pr\u00e6positis qui pr\u00e6erant singulis operibus, numero trium millium et trecentorum, pr\u00e6cipientium populo et his qui faciebant opus.\n17 Pr\u00e6cepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos:\n18 quos dolaverunt c\u00e6mentarii Salomonis et c\u00e6mentarii Hiram: porro Giblii pr\u00e6paraverunt ligna et lapides ad \u00e6dificandam domum.","title":"Vulgate: 1 Kings: 1 Kings Chapter 5","type":"page"}
