{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg1006.htm","path":"bib/vul/kg1006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg1006.htm","text":"1 Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Isra\u00ebl de terra \u00c6gypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Isra\u00ebl, \u00e6dificari c\u0153pit domus Domino.\n2 Domus autem quam \u00e6dificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine.\n3 Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi: et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi.\n4 Fecitque in templo fenestras obliquas.\n5 Et \u00e6dificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu.\n6 Tabulatum quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non h\u00e6rerent muris templi.\n7 Domus autem cum \u00e6dificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis \u00e6dificata est: et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum \u00e6dificaretur.\n8 Ostium lateris medii in parte erat domus dextr\u00e6: et per cochleam ascendebant in medium c\u0153naculum, et a medio in tertium.\n9 Et \u00e6dificavit domum, et consummavit eam: texit quoque domum laquearibus cedrinis.\n10 Et \u00e6dificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis.\n11 Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens:\n12 Domus h\u00e6c, quam \u00e6dificas, si ambulaveris in pr\u00e6ceptis meis, et judicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum:\n13\u00a0et habitabo in medio filiorum Isra\u00ebl, et non derelinquam populum meum Isra\u00ebl.\n \n14 Igitur \u00e6dificavit Salomon domum, et consummavit eam.\n15 Et \u00e6dificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis: a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus: et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.\n16 \u00c6dificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora: et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum.\n17 Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.\n18 Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas, et c\u00e6laturas eminentes: omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino lapis apparere poterat in pariete.\n19 Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam f\u0153deris Domini.\n20 Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis: et operuit illud atque vestivit auro purissimo: sed et altare vestivit cedro.\n21 Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis.\n22 Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur: sed et totum altare oraculi texit auro.\n23 Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis.\n24 Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera: id est, decem cubitos habentes, a summitate al\u00e6 unius usque ad al\u00e6 alterius summitatem.\n25 Decem quoque cubitorum erat cherub secundus: in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim,\n26 id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus.\n27 Posuitque cherubim in medio templi interioris: extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum: al\u00e6 autem alter\u00e6 in media parte templi se invicem contingebant.\n28 Texit quoque cherubim auro.\n29 Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis c\u00e6laturis et torno: et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes.\n30 Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus.\n31 Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque.\n32 Et duo ostia de lignis olivarum: et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia: et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro.\n33 Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos,\n34 et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus: et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur.\n35 Et sculpsit cherubim, et palmas, et c\u00e6laturas valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam.\n36 Et \u00e6dificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri.\n37 Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio:\n38 et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus), perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis: \u00e6dificavitque eam annis septem.","title":"Vulgate: 1 Kings: 1 Kings Chapter 6","type":"page"}
