{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg1008.htm","path":"bib/vul/kg1008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg1008.htm","text":"1 Tunc congregati sunt omnes majores natu Isra\u00ebl cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Isra\u00ebl, ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent arcam f\u0153deris Domini de civitate David, id est, de Sion.\n2 Convenitque ad regem Salomonem universus Isra\u00ebl in mense Ethanim, in solemni die: ipse est mensis septimus.\n3 Veneruntque cuncti senes de Isra\u00ebl, et tulerunt arcam sacerdotes,\n4 et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum f\u0153deris, et omnia vasa sanctuarii qu\u00e6 erant in tabernaculo: et ferebant ea sacerdotes et Levit\u00e6.\n5 Rex autem Salomon, et omnis multitudo Isra\u00ebl qu\u00e6 convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque \u00e6stimatione et numero.\n6 Et intulerunt sacerdotes arcam f\u0153deris Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim.\n7 Siquidem cherubim expandebant alas super locum arc\u00e6, et protegebant arcam, et vectes ejus desuper.\n8 Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in pr\u00e6sentem diem.\n9 In arca autem non erat aliud nisi du\u00e6 tabul\u00e6 lapide\u00e6 quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus f\u0153dus cum filiis Isra\u00ebl, cum egrederentur de terra \u00c6gypti.\n10 Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini,\n11 et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: impleverat enim gloria Domini domum Domini.\n12 Tunc ait Salomon: Dominus dixit ut habitaret in nebula.\n13 \u00c6dificans \u00e6dificavi domum in habitaculum tuum: firmissimum solium tuum in sempiternum.\n14 Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesi\u00e6 Isra\u00ebl: omnia enim ecclesia Isra\u00ebl stabat.\n15 Et ait Salomon: Benedictus Dominus Deus Isra\u00ebl, qui locutus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus ejus perfecit, dicens:\n16 A die qua eduxi populum meum Isra\u00ebl de \u00c6gypto, non elegi civitatem de universis tribubus Isra\u00ebl, ut \u00e6dificaretur domus, et esset nomen meum ibi: sed elegi David ut esset super populum meum Isra\u00ebl.\n17 Voluitque David pater meus \u00e6dificare domum nomini Domini Dei Isra\u00ebl:\n18 et ait Dominus ad David patrem meum: Quod cogitasti in corde tuo \u00e6dificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans.\n19 Verumtamen tu non \u00e6dificabis mihi domum, sed filius tuus, qui egredietur de renibus tuis, ipse \u00e6dificabit domum nomini meo.\n20 Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est: stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Isra\u00ebl, sicut locutus est Dominus: et \u00e6dificavi domum nomini Domini Dei Isra\u00ebl.\n21\u00a0Et constitui ibi locum arc\u00e6 in qua f\u0153dus Domini est, quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra \u00c6gypti.\n \n22 Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesi\u00e6 Isra\u00ebl, et expandit manus suas in c\u00e6lum,\n23 et ait: Domine Deus Isra\u00ebl, non est similis tui deus in c\u00e6lo desuper, et super terram deorsum: qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo.\n24 Qui custodisti servo tuo David patri meo qu\u00e6 locutus es ei: ore locutus es, et manibus perfecisti, ut h\u00e6c dies probat.\n25 Nunc igitur Domine Deus Isra\u00ebl, conserva famulo tuo David patri meo qu\u00e6 locutus es ei, dicens: Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Isra\u00ebl: ita tamen si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo.\n26 Et nunc Domine Deus Isra\u00ebl, firmentur verba tua qu\u00e6 locutus es servo tuo David patri meo.\n27 Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? si enim c\u00e6lum, et c\u00e6li c\u00e6lorum, te capere non possunt, quanto magis domus h\u00e6c, quam \u00e6dificavi?\n28 Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus: audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie:\n29 ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die: super domum, de qua dixisti: Erit nomen meum ibi: ut exaudias orationem quam orat in loco isto ad te servus tuus:\n30\u00a0ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Isra\u00ebl, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in c\u00e6lo: et cum exaudieris, propitius eris.\n \n31 Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod juramentum quo teneatur astrictus, et venerit propter juramentum coram altari tuo in domum tuam,\n32 tu exaudies in c\u00e6lo: et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam.\n33 Si fugerit populus tuus Isra\u00ebl inimicos suos (quia peccaturus est tibi), et agentes p\u0153nitentiam, et confitentes nomini tuo, venerint, et oraverint, et deprecati te fuerint in domo hac:\n34 exaudi in c\u00e6lo, et dimitte peccatum populi tui Isra\u00ebl, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum.\n35 Si clausum fuerit c\u00e6lum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, p\u0153nitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam:\n36 exaudi eos in c\u00e6lo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Isra\u00ebl: et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti populo tuo in possessionem.\n37 Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus a\u00ebr, aut \u00e6rugo, aut locusta, vel rubigo, et afflixerit eum inimicus ejus portas obsidens: omnis plaga, universa infirmitas,\n38 cuncta devotatio, et imprecatio qu\u00e6 acciderit omni homini de populo tuo Isra\u00ebl: si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac,\n39 tu exaudies in c\u00e6lo in loco habitationis tu\u00e6, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum),\n40\u00a0ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terr\u00e6 quam dedisti patribus nostris.\n \n41 Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Isra\u00ebl, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum\n42 extentum ubique), cum venerit ergo, et oraverit in hoc loco,\n43 tu exaudies in c\u00e6lo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena: ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Isra\u00ebl, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam \u00e6dificavi.\n44 Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam \u00e6dificavi nomini tuo,\n45\u00a0et exaudies in c\u00e6lo orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum.\n \n46 Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope,\n47 et egerint p\u0153nitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes: Peccavimus: inique egimus, impie gessimus:\n48 et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti fuerint: et oraverint te contra viam terr\u00e6 su\u00e6, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod \u00e6dificavi nomini tuo:\n49 exaudies in c\u00e6lo, in firmamento solii tui, orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum:\n50 et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum quibus pr\u00e6varicati sunt in te: et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis.\n51 Populus enim tuus est, et h\u00e6reditas tua, quos eduxisti de terra \u00c6gypti, de medio fornacis ferre\u00e6.\n52 Ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui Isra\u00ebl, et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te.\n53\u00a0Tu enim separasti eos tibi in h\u00e6reditatem de universis populis terr\u00e6, sicut locutus es per Moysen servum tuum quando eduxisti patres nostros de \u00c6gypto, Domine Deus.\n \n54 Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini: utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in c\u00e6lum.\n55 Stetit ergo, et benedixit omni ecclesi\u00e6 Isra\u00ebl voce magna, dicens:\n56 Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Isra\u00ebl, juxta omnia qu\u00e6 locutus est: non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis qu\u00e6 locutus est per Moysen servum suum.\n57 Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque projiciens.\n58 Sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis ejus, et custodiamus mandata ejus, et c\u00e6remonias ejus, et judicia qu\u00e6cumque mandavit patribus nostris.\n59 Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat judicium servo suo, et populo suo Isra\u00ebl per singulos dies:\n60 ut sciant omnes populi terr\u00e6 quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo.\n61\u00a0Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus, et custodiamus mandata ejus, sicut et hodie.\n \n62 Igitur rex, et omnis Isra\u00ebl cum eo, immolabant victimas coram Domino.\n63 Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia: et dedicaverunt templum Domini rex et filii Isra\u00ebl.\n64 In die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini: fecit quippe holocaustum ibi, et sacrificium, et adipem pacificorum: quoniam altare \u00e6reum quod erat coram Domino, minus erat, et capere non poterat holocaustum, et sacrificium, et adipem pacificorum.\n65 Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Isra\u00ebl cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum \u00c6gypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim diebus.\n66 Et in die octava dimisit populos: qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua l\u00e6tantes, et alacri corde super omnibus bonis qu\u00e6 fecerat Dominus David servo suo, et Isra\u00ebl populo suo.","title":"Vulgate: 1 Kings: 1 Kings Chapter 8","type":"page"}
