{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg1009.htm","path":"bib/vul/kg1009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg1009.htm","text":"1 Factum est autem cum perfecisset Salomon \u00e6dificium domus Domini, et \u00e6dificium regis, et omne quod optaverat et voluerat facere,\n2 apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon.\n3 Dixitque Dominus ad eum: Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me: sanctificavi domum hanc quam \u00e6dificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.\n4 Tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate cordis et in \u00e6quitate, et feceris omnia qu\u00e6 pr\u00e6cepi tibi, et legitima mea et judicia mea servaveris,\n5 ponam thronum regni tui super Isra\u00ebl in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur vir de genere tuo de solio Isra\u00ebl.\n6 Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non sequentes me, nec custodientes mandata mea et c\u00e6remonias meas quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos:\n7 auferam Isra\u00ebl de superficie terr\u00e6 quam dedi eis, et templum quod sanctificavi nomini meo, projiciam a conspectu meo: eritque Isra\u00ebl in proverbium, et in fabulam cunctis populis.\n8 Et domus h\u00e6c erit in exemplum: omnis qui transierit per eam, stupebit, et sibilabit, et dicet: Quare fecit Dominus sic terr\u00e6 huic, et domui huic?\n9\u00a0Et respondebunt: Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra \u00c6gypti, et secuti sunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt eos: idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc.\n \n10 Expletis autem annis viginti postquam \u00e6dificaverat Salomon duas domos, id est, domum Domini, et domum regis\n11 (Hiram rege Tyri pr\u00e6bente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galil\u00e6\u00e6.\n12 Et egressus est Hiram de Tyro ut videret oppida qu\u00e6 dederat ei Salomon, et non placuerunt ei.\n13 Et ait: H\u00e6ccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater? Et appellavit eas terram Chabul, usque in diem hanc.\n14 Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri.\n15 H\u00e6c est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad \u00e6dificandam domum Domini et domum suam, et Mello, et murum Jerusalem, et Heser, et Mageddo, et Gazer.\n16 Pharao rex \u00c6gypti ascendit, et cepit Gazar, succenditque eam igni, et Chanan\u00e6um, qui habitabat in civitate, interfecit: et dedit eam in dotem fili\u00e6 su\u00e6 uxori Salomonis.\n17 \u00c6dificavit ergo Salomon Gazer, et Bethoron inferiorem,\n18 et Balaath, et Palmiram in terra solitudinis.\n19 Et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut \u00e6dificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis su\u00e6.\n20 Universum populum qui remanserat de Amorrh\u00e6is, et Heth\u00e6is, et Pherez\u00e6is, et Hev\u00e6is, et Jebus\u00e6is, qui non sunt de filiis Isra\u00ebl:\n21 horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Isra\u00ebl exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc.\n22 De filiis autem Isra\u00ebl non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri ejus, et principes, et duces, et pr\u00e6fecti curruum et equorum.\n23 Erant autem principes super omnia opera Salomonis pr\u00e6positi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant.\n24 Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam \u00e6dificaverat ei Salomon: tunc \u00e6dificavit Mello.\n25 Offerebat quoque Salomon, tribus vicibus per annos singulos, holocausta et pacificas victimas super altare quod \u00e6dificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino: perfectumque est templum.\n26 Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, qu\u00e6 est juxta Ailath in littore maris Rubri, in terra Idum\u00e6\u00e6.\n27 Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis.\n28 Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem.","title":"Vulgate: 1 Kings: 1 Kings Chapter 9","type":"page"}
