{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg1010.htm","path":"bib/vul/kg1010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg1010.htm","text":"1 Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in \u00e6nigmatibus.\n2 Et ingressa Jerusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa qu\u00e6 habebat in corde suo.\n3 Et docuit eam Salomon omnia verba qu\u00e6 proposuerat: non fuit sermo qui regem posset latere, et non responderet ei.\n4 Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam \u00e6dificaverat,\n5 et cibos mens\u00e6 ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta qu\u00e6 offerebat in domo Domini: non habebat ultra spiritum.\n6 Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audivi in terra mea\n7 super sermonibus tuis, et super sapientia tua: et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit: major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi.\n8 Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam.\n9 Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Isra\u00ebl, eo quod dilexerit Dominus Isra\u00ebl in sempiternum, et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam.\n10\u00a0Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas: non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea qu\u00e6 dedit regina Saba regi Salomoni.\n \n11 (Sed et classis Hiram, qu\u00e6 portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas.\n12 Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regi\u00e6, et citharas lyrasque cantoribus: non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in pr\u00e6sentem diem.)\n13 Rex autem Salomon dedit regin\u00e6 Saba omnia qu\u00e6 voluit et petivit ab eo, exceptis his qu\u00e6 ultro obtulerat ei munere regio. Qu\u00e6 reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis.\n14 Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri,\n15 excepto eo quod afferebant viri qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabi\u00e6, ducesque terr\u00e6.\n16 Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo: sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius.\n17 Et trecentas peltas ex auro probato: trecent\u00e6 min\u00e6 auri unam peltam vestiebant: posuitque eas rex in domo saltus Libani.\n18 Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem: et vestivit eum auro fulvo nimis,\n19 qui habebat sex gradus: et summitas throni rotunda erat in parte posteriori: et du\u00e6 manus hinc atque inde tenentes sedile: et duo leones stabant juxta manus singulas.\n20 Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde: non est factum tale opus in universis regnis.\n21 Sed et omnia vasa quibus potabat rex Salomon, erant aurea: et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis,\n22\u00a0quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos.\n \n23 Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terr\u00e6 divitiis et sapientia.\n24 Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus.\n25 Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos.\n26 Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Jerusalem.\n27 Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Jerusalem, quanta et lapidum: et cedrorum pr\u00e6buit multitudinem quasi sycomoros qu\u00e6 nascuntur in campestribus.\n28 Et educebantur equi Salomoni de \u00c6gypto, et de Coa. Negotiatores enim regis emebant de Coa, et statuto pretio perducebant.\n29 Egrediebatur autem quadriga ex \u00c6gypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Heth\u00e6orum et Syri\u00e6 equos venundabant.","title":"Vulgate: 1 Kings: 1 Kings Chapter 10","type":"page"}
