{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg1011.htm","path":"bib/vul/kg1011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg1011.htm","text":"1 Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idum\u00e6as, et Sidonias, et Heth\u00e6as:\n2 de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Isra\u00ebl: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore.\n3 Fueruntque ei uxores quasi regin\u00e6 septingent\u00e6, et concubin\u00e6 trecent\u00e6: et averterunt mulieres cor ejus.\n4 Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.\n5 Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum.\n6 Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater ejus.\n7 Tunc \u00e6dificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon.\n8 Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, qu\u00e6 adolebant thura, et immolabant diis suis.\n9 Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Isra\u00ebl, qui apparuerat ei secundo,\n10 et pr\u00e6ceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos: et non custodivit qu\u00e6 mandavit ei Dominus.\n11 Dixit itaque Dominus Salomoni: Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et pr\u00e6cepta mea qu\u00e6 mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo.\n12 Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum: de manu filii tui scindam illud,\n13\u00a0nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum, et Jerusalem, quam elegi.\n \n14 Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idum\u00e6um de semine regio, qui erat in Edom.\n15 Cum enim esset David in Idum\u00e6a, et ascendisset Joab princeps militi\u00e6 ad sepeliendum eos qui fuerant interfecti, et occidisset omnem masculinum in Idum\u00e6a\n16 (sex enim mensibus ibi moratus est Joab, et omnis Isra\u00ebl, donec interimeret omne masculinum in Idum\u00e6a),\n17 fugit Adad ipse, et viri Idum\u00e6i de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur \u00c6gyptum: erat autem Adad puer parvulus.\n18 Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt \u00c6gyptum ad Pharaonem regem \u00c6gypti: qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit.\n19 Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris su\u00e6 germanam Taphnes regin\u00e6.\n20 Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis: eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus.\n21 Cumque audisset Adad in \u00c6gypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Joab principem militi\u00e6, dixit Pharaoni: Dimitte me, ut vadam in terram meam.\n22\u00a0Dixitque ei Pharao: Qua enim re apud me indiges, ut qu\u00e6ras ire ad terram tuam? At ille respondit: Nulla: sed obsecro te ut dimittas me.\n \n23 Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum:\n24 et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David: abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco:\n25 eratque adversarius Isra\u00ebli cunctis diebus Salomonis: et hoc est malum Adad, et odium contra Isra\u00ebl: regnavitque in Syria.\n26 Jeroboam quoque filius Nabat, Ephrath\u00e6us, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua, levavit manum contra regem.\n27 Et h\u00e6c est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon \u00e6dificavit Mello, et co\u00e6quavit voraginem civitatis David patris sui.\n28\u00a0Erat autem Jeroboam vir fortis et potens: vidensque Salomon adolescentem bon\u00e6 indolis et industrium, constituerat eum pr\u00e6fectum super tributa univers\u00e6 domus Joseph.\n \n29 Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo tantum in agro.\n30 Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim partes.\n31 Et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras: h\u00e6c enim dicit Dominus Deus Isra\u00ebl: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus.\n32 Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Isra\u00ebl:\n33 eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon: et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et pr\u00e6cepta mea et judicia, sicut David pater ejus.\n34 Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vit\u00e6 su\u00e6, propter David servum meum quem elegi, qui custodivit mandata mea et pr\u00e6cepta mea.\n35 Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus:\n36 filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi.\n37 Te autem assumam, et regnabis super omnia qu\u00e6 desiderat anima tua, erisque rex super Isra\u00ebl.\n38 Si igitur audieris omnia qu\u00e6 pr\u00e6cepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et pr\u00e6cepta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et \u00e6dificabo tibi domum fidelem, quomodo \u00e6dificavi David domum: et tradam tibi Isra\u00ebl:\n39 et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus.\n40\u00a0Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam: qui surrexit, et aufugit in \u00c6gyptum ad Sesac regem \u00c6gypti, et fuit in \u00c6gypto usque ad mortem Salomonis.\n \n41 Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia qu\u00e6 fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis.\n42 Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Isra\u00ebl, quadraginta anni sunt.\n43 Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui: regnavitque Roboam filius ejus pro eo.","title":"Vulgate: 1 Kings: 1 Kings Chapter 11","type":"page"}
