{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg1012.htm","path":"bib/vul/kg1012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg1012.htm","text":"1 Venit autem Roboam in Sichem: illuc enim congregatus erat omnis Isra\u00ebl ad constituendum eum regem.\n2 At vero Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in \u00c6gypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de \u00c6gypto.\n3 Miseruntque et vocaverunt eum: venit ergo Jeroboam, et omnis multitudo Isra\u00ebl, et locuti sunt ad Roboam, dicentes:\n4 Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis: tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi.\n5 Qui ait eis: Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Cumque abiisset populus,\n6 iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait: Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic?\n7 Qui dixerunt ei: Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus.\n8 Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi,\n9 dixitque ad eos: Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: Levius fac jugum quod imposuit pater tuus super nos?\n10 Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo: Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit jugum nostrum: tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei.\n11 Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem c\u00e6dam vos scorpionibus.\n12 Venit ergo Jeroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens: Revertimini ad me die tertia.\n13 Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum quod ei dederant,\n14 et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens: Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem c\u00e6dam vos scorpionibus.\n15\u00a0Et non acquievit rex populo: quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahi\u00e6 Silonit\u00e6, ad Jeroboam filium Nabat.\n \n16 Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: Qu\u00e6 nobis pars in David? vel qu\u00e6 h\u00e6reditas in filio Isai? vade in tabernacula tua, Isra\u00ebl: nunc vide domum tuam, David. Et abiit Isra\u00ebl in tabernacula sua.\n17 Super filios autem Isra\u00ebl, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.\n18 Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa: et lapidavit eum omnis Isra\u00ebl, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Jerusalem:\n19 recessitque Isra\u00ebl a domo David usque in pr\u00e6sentem diem.\n20 Factum est autem cum audisset omnis Isra\u00ebl quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato c\u0153tu, et constituerunt eum regem super omnem Isra\u00ebl: nec secutus est quisquam domum David pr\u00e6ter tribum Juda solam.\n21 Venit autem Roboam Jerusalem, et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Isra\u00ebl, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis.\n22 Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens:\n23 Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Benjamin, et reliquos de populo, dicens:\n24\u00a0H\u00e6c dicit Dominus: Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Isra\u00ebl: revertatur vir in domum suam: a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis pr\u00e6ceperat Dominus.\n \n25 \u00c6dificavit autem Jeroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi: et egressus inde \u00e6dificavit Phanuel.\n26 Dixitque Jeroboam in corde suo: Nunc revertetur regnum ad domum David,\n27 si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Jerusalem: et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda, interficientque me, et revertentur ad eum.\n28 Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Jerusalem: ecce dii tui Isra\u00ebl, qui te eduxerunt de terra \u00c6gypti.\n29 Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan:\n30 et factum est verbum hoc in peccatum: ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan.\n31 Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi.\n32 Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis qu\u00e6 celebrabatur in Juda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus fuerat: constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum qu\u00e6 fecerat.\n33 Et ascendit super altare quod exstruxerat in Bethel, quintadecima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo: et fecit solemnitatem filiis Isra\u00ebl, et ascendit super altare, ut adoleret incensum.","title":"Vulgate: 1 Kings: 1 Kings Chapter 12","type":"page"}
