{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg1014.htm","path":"bib/vul/kg1014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg1014.htm","text":"1 In tempore illo \u00e6grotavit Abia filius Jeroboam.\n2 Dixitque Jeroboam uxori su\u00e6: Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Jeroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc.\n3 Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum: ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit puero huic.\n4 Fecit ut dixerat, uxor Jeroboam: et consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahi\u00e6: at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi ejus pr\u00e6 senectute.\n5 Dixit autem Dominus ad Ahiam: Ecce uxor Jeroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui \u00e6grotat: h\u00e6c et h\u00e6c loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet se esse qu\u00e6 erat,\n6 audivit Ahias sonitum pedum ejus intro\u00ebuntis per ostium, et ait: Ingredere, uxor Jeroboam: quare aliam te esse simulas? ego autem missus sum ad te durus nuntius.\n7 Vade, et dic Jeroboam: H\u00e6c dicit Dominus Deus Isra\u00ebl: Quia exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Isra\u00ebl,\n8 et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo:\n9 sed operatus es mala super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum:\n10 idcirco ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Isra\u00ebl: et mundabo reliquias domus Jeroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum.\n11 Qui mortui fuerint de Jeroboam in civitate, comedent eos canes: qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves c\u00e6li: quia Dominus locutus est.\n12 Tu igitur surge, et vade in domum tuam: et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer,\n13 et planget eum omnis Isra\u00ebl, et sepeliet: iste enim solus inferetur de Jeroboam in sepulchrum, quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo Isra\u00ebl in domo Jeroboam.\n14 Constituet autem sibi Dominus regem super Isra\u00ebl, qui percutiet domum Jeroboam in hac die, et in hoc tempore:\n15 et percutiet Dominus Deus Isra\u00ebl, sicut moveri solet arundo in aqua: et evellet Isra\u00ebl de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans flumen: quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum.\n16 Et tradet Dominus Isra\u00ebl propter peccata Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit Isra\u00ebl.\n17 Surrexit itaque uxor Jeroboam, et abiit, et venit in Thersa: cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est,\n18\u00a0et sepelierunt eum. Et planxit eum omnis Isra\u00ebl juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahi\u00e6 prophet\u00e6.\n \n19 Reliqua autem verborum Jeroboam, quomodo pugnaverit, et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Isra\u00ebl.\n20\u00a0Dies autem quibus regnavit Jeroboam, viginti duo anni sunt: et dormivit cum patribus suis, regnavitque Nadab filius ejus pro eo.\n \n21 Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda. Quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare c\u0153pisset: decem et septem annos regnavit in Jerusalem civitate, quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi, ex omnibus tribubus Isra\u00ebl. Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis.\n22 Et fecit Judas malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus qu\u00e6 fecerant patres eorum in peccatis suis qu\u00e6 peccaverunt.\n23 \u00c6dificaverunt enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam:\n24 sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Isra\u00ebl.\n25 In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex \u00c6gypti in Jerusalem,\n26 et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit: scuta quoque aurea, qu\u00e6 fecerat Salomon:\n27 pro quibus fecit rex Roboam scuta \u00e6rea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis.\n28 Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui pr\u00e6eundi habebant officium: et postea reportabant ad armamentarium scutariorum.\n29 Reliqua autem sermonum Roboam, et omnia qu\u00e6 fecit, ecce scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda.\n30 Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus.\n31 Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis: et regnavit Abiam filius ejus pro eo.","title":"Vulgate: 1 Kings: 1 Kings Chapter 14","type":"page"}
