{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg1015.htm","path":"bib/vul/kg1015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg1015.htm","text":"1 Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam.\n2 Tribus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.\n3 Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, qu\u00e6 fecerat ante eum: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.\n4 Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, et statueret Jerusalem:\n5 eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus qu\u00e6 pr\u00e6ceperat ei cunctis diebus vit\u00e6 su\u00e6, excepto sermone Uri\u00e6 Heth\u00e6i.\n6 Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vit\u00e6 ejus.\n7 Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? Fuitque pr\u00e6lium inter Abiam et inter Jeroboam.\n8\u00a0Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, regnavitque Asa filius ejus pro eo.\n \n9 In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Isra\u00ebl regnavit Asa rex Juda,\n10 et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.\n11 Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus:\n12 et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum qu\u00e6 fecerant patres ejus.\n13 Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco ejus quem consecraverat: subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron:\n14 excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis:\n15\u00a0et intulit ea qu\u00e6 sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum, et aurum, et vasa.\n \n16 Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Isra\u00ebl cunctis diebus eorum.\n17 Ascendit quoque Baasa rex Isra\u00ebl in Judam, et \u00e6dificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda.\n18 Tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regi\u00e6, et dedit illud in manus servorum suorum: et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syri\u00e6, qui habitabat in Damasco, dicens:\n19 F\u0153dus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ideo misi tibi munera, argentum et aurum: et peto ut venias, et irritum facias f\u0153dus quod habes cum Baasa rege Isra\u00ebl, et recedat a me.\n20 Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Isra\u00ebl, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Nephthali.\n21 Quod cum audisset Baasa, intermisit \u00e6dificare Rama, et reversus est in Thersa.\n22 Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens: Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna ejus, quibus \u00e6dificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha.\n23 Reliqua autem omnium sermonum Asa, et univers\u00e6 fortitudines ejus, et cuncta qu\u00e6 fecit, et civitates quas exstruxit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? Verumtamen in tempore senectutis su\u00e6 doluit pedes.\n24\u00a0Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo.\n \n25 Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Isra\u00ebl anno secundo Asa regis Juda: regnavitque super Isra\u00ebl duobus annis.\n26 Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Isra\u00ebl.\n27 Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahi\u00e6 de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, qu\u00e6 est urbs Philisthinorum: siquidem Nadab et omnis Isra\u00ebl obsidebant Gebbethon.\n28 Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo.\n29 Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam: non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahi\u00e6 Silonitis,\n30 propter peccata Jeroboam, qu\u00e6 peccaverat, et quibus peccare fecerat Isra\u00ebl: et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Isra\u00ebl.\n31 Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia qu\u00e6 operatus est, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro verborum dierum regum Isra\u00ebl?\n32\u00a0Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Isra\u00ebl, cunctis diebus eorum.\n \n33 Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahi\u00e6 super omnem Isra\u00ebl in Thersa, viginti quatuor annis.\n34 Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Jeroboam, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Isra\u00ebl.","title":"Vulgate: 1 Kings: 1 Kings Chapter 15","type":"page"}
