{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg1016.htm","path":"bib/vul/kg1016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg1016.htm","text":"1 Factus est autem sermo Domini ad Jehu filium Hanani contra Baasa, dicens:\n2 Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui te ducem super populum meum Isra\u00ebl, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Isra\u00ebl, ut me irritares in peccatis eorum:\n3 ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat.\n4 Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes: et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres c\u00e6li.\n5 Reliqua autem sermonum Baasa, et qu\u00e6cumque fecit, et pr\u00e6lia ejus, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro verborum dierum regum Isra\u00ebl?\n6 Dormivit ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa: et regnavit Ela filius ejus pro eo.\n7\u00a0Cum autem in manu Jehu filii Hanani prophet\u00e6 verbum Domini factum esset contra Baasa, et contra domum ejus, et contra omne malum quod fecerat coram Domino, ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Jeroboam: ob hanc causam occidit eum, hoc est, Jehu filium Hanani prophetam.\n \n8 Anno vigesimo sexto Asa regis Juda, regnavit Ela filius Baasa super Isra\u00ebl in Thersa, duobus annis.\n9 Et rebellavit contra eum servus suus Zambri, dux medi\u00e6 partis equitum: erat autem Ela in Thersa bibens, et temulentus in domo Arsa pr\u00e6fecti Thersa.\n10 Irruens ergo Zambri, percussit et occidit eum, anno vigesimo septimo Asa regis Juda, et regnavit pro eo.\n11 Cumque regnasset, et sedisset super solium ejus, percussit omnem domum Baasa, et non dereliquit ex ea mingentem ad parietem: et propinquos et amicos ejus.\n12 Delevitque Zambri omnem domum Baasa, juxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Jehu prophet\u00e6,\n13 propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii ejus, qui peccaverunt, et peccare fecerunt Isra\u00ebl, provocantes Dominum Deum Isra\u00ebl in vanitatibus suis.\n14\u00a0Reliqua autem sermonum Ela, et omnia qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro verborum dierum regum Isra\u00ebl?\n \n15 Anno vigesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zambri septem diebus in Thersa: porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum.\n16 Cumque audisset rebellasse Zambri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Isra\u00ebl Amri, qui erat princeps militi\u00e6 super Isra\u00ebl in die illa in castris.\n17 Ascendit ergo Amri, et omnis Isra\u00ebl cum eo, de Gebbethon, et obsidebant Thersa.\n18 Videns autem Zambri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit se cum domo regia: et mortuus est\n19 in peccatis suis qu\u00e6 peccaverat, faciens malum coram Domino, et ambulans in via Jeroboam, et in peccato ejus, quo fecit peccare Isra\u00ebl.\n20 Reliqua autem sermonum Zambri, et insidiarum ejus, et tyrannidis, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro verborum dierum regum Isra\u00ebl?\n21 Tunc divisus est populus Isra\u00ebl in duas partes: media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem: et media pars Amri.\n22\u00a0Pr\u00e6valuit autem populus qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth: mortuusque est Thebni, et regnavit Amri.\n \n23 Anno trigesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Isra\u00ebl, duodecim annis: in Thersa regnavit sex annis.\n24 Emitque montem Samari\u00e6 a Somer duobus talentis argenti: et \u00e6dificavit eum, et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat, nomine Semer domini montis, Samariam.\n25 Fecit autem Amri malum in conspectu Domini, et operatus est nequiter, super omnes qui fuerunt ante eum.\n26 Ambulavitque in omni via Jeroboam filii Nabat, et in peccatis ejus quibus peccare fecerat Isra\u00ebl, ut irritaret Dominum Deum Isra\u00ebl in vanitatibus suis.\n27 Reliqua autem sermonum Amri, et pr\u00e6lia ejus qu\u00e6 gessit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro verborum dierum regum Isra\u00ebl?\n28\u00a0Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria: regnavitque Achab filius ejus pro eo.\n \n29 Achab vero filius Amri regnavit super Isra\u00ebl anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Achab filius Amri super Isra\u00ebl in Samaria viginti et duobus annis.\n30 Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum.\n31 Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabat: insuper duxit uxorem Jezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum.\n32 Et posuit aram Baal in templo Baal, quod \u00e6dificaverat in Samaria,\n33 et plantavit lucum: et addidit Achab in opere suo, irritans Dominum Deum Isra\u00ebl super omnes reges Isra\u00ebl qui fuerunt ante eum.\n34 In diebus ejus \u00e6dificavit Hiel de Bethel Jericho: in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun.","title":"Vulgate: 1 Kings: 1 Kings Chapter 16","type":"page"}
