{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg1017.htm","path":"bib/vul/kg1017.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg1017.htm","text":"1 Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Isra\u00ebl, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba.\n2 Et factum est verbum Domini ad eum, dicens:\n3 Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem,\n4 et ibi de torrente bibes: corvisque pr\u00e6cepi ut pascant te ibi.\n5 Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem.\n6 Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente.\n7\u00a0Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram.\n \n8 Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens:\n9 Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi: pr\u00e6cepi enim ibi mulieri vidu\u00e6 ut pascat te.\n10 Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aqu\u00e6 in vase ut bibam.\n11 Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua.\n12 Qu\u00e6 respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farin\u00e6 in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur.\n13 Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.\n14 H\u00e6c autem dicit Dominus Deus Isra\u00ebl: Hydria farin\u00e6 non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terr\u00e6.\n15 Qu\u00e6 abiit, et fecit juxta verbum Eli\u00e6: et comedit ipse, et illa, et domus ejus: et ex illa die\n16 hydria farin\u00e6 non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Eli\u00e6.\n17 Factum est autem post h\u00e6c, \u00e6grotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus.\n18 Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates me\u00e6, et interficeres filium meum?\n19 Et ait ad eam Elias: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu ejus, et portavit in c\u0153naculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum.\n20 Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus?\n21 Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus.\n22 Et exaudivit Dominus vocem Eli\u00e6: et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.\n23 Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de c\u0153naculo in inferiorem domum, et tradidit matri su\u00e6, et ait illi: En vivit filius tuus.\n24 Dixitque mulier ad Eliam: Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.","title":"Vulgate: 1 Kings: 1 Kings Chapter 17","type":"page"}
