{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg1019.htm","path":"bib/vul/kg1019.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg1019.htm","text":"1 Nuntiavit autem Achab Jezabel omnia qu\u00e6 fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio.\n2 Misitque Jezabel nuntium ad Eliam, dicens: H\u00e6c mihi faciant dii, et h\u00e6c addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis.\n3 Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas: venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi puerum suum,\n4 et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit anim\u00e6 su\u00e6 ut moreretur, et ait: Sufficit mihi, Domine: tolle animam meam: neque enim melior sum quam patres mei.\n5 Projecitque se, et obdormivit in umbra juniperi: et ecce angelus Domini tetigit eum, et dixit illi: Surge, et comede.\n6 Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aqu\u00e6: comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit.\n7 Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede: grandis enim tibi restat via.\n8\u00a0Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.\n \n9 Cumque venisset illuc, mansit in spelunca: et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis, Elia?\n10 At ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Isra\u00ebl: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et qu\u00e6runt animam meam ut auferant eam.\n11 Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transit. Et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras, ante Dominum: non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio: non in commotione Dominus.\n12 Et post commotionem ignis: non in igne Dominus. Et post ignem sibilus aur\u00e6 tenuis.\n13 Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio spelunc\u00e6. Et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis, Elia? Et ille respondit:\n14 Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Isra\u00ebl: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et qu\u00e6runt animam meam ut auferant eam.\n15 Et ait Dominus ad eum: Vade, et revertere in viam tuam per desertum in Damascum: cumque perveneris illuc, unges Haza\u00ebl regem super Syriam,\n16 et Jehu filium Namsi unges regem super Isra\u00ebl: Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te.\n17 Et erit: quicumque fugerit gladium Haza\u00ebl, occidet eum Jehu: et quicumque fugerit gladium Jehu, interficiet eum Eliseus.\n18\u00a0Et derelinquam mihi in Isra\u00ebl septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os quod non adoravit eum osculans manus.\n \n19 Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum.\n20 Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei: Vade, et revertere: quod enim meum erat, feci tibi.\n21 Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt: consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei.","title":"Vulgate: 1 Kings: 1 Kings Chapter 19","type":"page"}
