{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg1020.htm","path":"bib/vul/kg1020.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg1020.htm","text":"1 Porro Benadad rex Syri\u00e6 congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus: et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam.\n2 Mittensque nuntios ad Achab regem Isra\u00ebl in civitatem,\n3 ait: H\u00e6c dicit Benadad: Argentum tuum, et aurum tuum meum est: et uxores tu\u00e6, et filii tui optimi, mei sunt.\n4 Responditque rex Isra\u00ebl: Juxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea.\n5 Revertentesque nuntii, dixerunt: H\u00e6c dicit Benadad, qui misit nos ad te: Argentum tuum, et aurum tuum, et uxores tuas, et filios tuos, dabis mihi.\n6 Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam, et domum servorum tuorum: et omne quod eis placuerit, ponent in manibus suis, et auferent.\n7 Vocavit autem rex Isra\u00ebl omnes seniores terr\u00e6, et ait: Animadvertite, et videte quoniam insidietur nobis: misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro: et non abnui.\n8 Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus, ad eum: Non audias, neque acquiescas illi.\n9 Respondit itaque nuntiis Benadad: Dicite domino meo regi: Omnia propter qu\u00e6 misisti ad me servum tuum in initio, faciam: hanc autem rem facere non possum.\n10 Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait: H\u00e6c faciant mihi dii, et h\u00e6c addant, si suffecerit pulvis Samari\u00e6 pugillis omnis populi qui sequitur me.\n11 Et respondens rex Isra\u00ebl, ait: Dicite ei: Ne glorietur, accinctus \u00e6que ut discinctus.\n12\u00a0Factum est autem cum audisset Benadad verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis: et ait servis suis: Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam.\n \n13 Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Isra\u00ebl, ait ei: H\u00e6c dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam? ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus.\n14 Et ait Achab: Per quem? Dixitque ei: H\u00e6c dicit Dominus: Per pedissequos principum provinciarum. Et ait: Quis incipiet pr\u00e6liari? Et ille dixit: Tu.\n15 Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum: et recensuit post eos populum, omnes filios Isra\u00ebl, septem millia.\n16 Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium ejus venerant.\n17 Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad: qui nuntiaverunt ei, dicentes: Viri egressi sunt de Samaria.\n18 Et ille ait: Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos: sive ut pr\u00e6lientur, vivos eos capite.\n19 Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur:\n20 et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat: fugeruntque Syri, et persecutus est eos Isra\u00ebl. Fugit quoque Benadad rex Syri\u00e6 in equo cum equitibus suis.\n21 Necnon egressus rex Isra\u00ebl percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna.\n22\u00a0Accedens autem propheta ad regem Isra\u00ebl, dixit ei: Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias: sequenti enim anno rex Syri\u00e6 ascendet contra te.\n \n23 Servi vero regis Syri\u00e6 dixerunt ei: Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos: sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos.\n24 Tu ergo verbum hoc fac: amove reges singulos ab exercitu tuo, et pone principes pro eis:\n25 et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus quos ante habuisti: et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos. Credidit consilio eorum, et fecit ita.\n26 Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadad Syros, et ascendit in Aphec ut pugnaret contra Isra\u00ebl.\n27 Porro filii Isra\u00ebl recensiti sunt, et acceptis cibariis profecti ex adverso, castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum: Syri autem repleverunt terram.\n28 (Et accedens unus vir Dei, dixit ad regem Isra\u00ebl: H\u00e6c dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: Deus montium est Dominus, et non est Deus vallium: dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego sum Dominus.)\n29 Dirigebantque septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum: percusseruntque filii Isra\u00ebl de Syris centum millia peditum in die una.\n30 Fugerunt autem qui remanserant in Aphec, in civitatem: et cecidit murus super viginti septem millia hominum qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem, in cubiculum quod erat intra cubiculum.\n31 Dixeruntque ei servi sui: Ecce, audivimus quod reges domus Isra\u00ebl clementes sint: ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Isra\u00ebl: forsitan salvabit animas nostras.\n32 Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funiculos in capitibus suis, veneruntque ad regem Isra\u00ebl, et dixerunt ei: Servus tuus Benadad dicit: Vivat, oro te, anima mea. Et ille ait: Si adhuc vivit, frater meus est.\n33 Quod acceperunt viri pro omine: et festinantes rapuerunt verbum ex ore ejus, atque dixerunt: Frater tuus Benadad. Et dixit eis: Ite, et adducite eum ad me. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum.\n34\u00a0Qui dixit ei: Civitates quas tulit pater meus a patre tuo, reddam: et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego f\u0153deratus recedam a te. Pepigit ergo f\u0153dus, et dimisit eum.\n \n35 Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: Percute me. At ille noluit percutere.\n36 Cui ait: Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo, atque percussit.\n37 Sed alterum inveniens virum, dixit ad eum: Percute me. Qui percussit eum, et vulneravit.\n38 Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos.\n39 Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait: Servus tuus egressus est ad pr\u00e6liandum cominus: cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait: Custodi virum istum: qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes.\n40 Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Isra\u00ebl ad eum: Hoc est judicium tuum, quod ipse decrevisti.\n41 At ille statim abstersit pulverem de facie sua, et cognovit eum rex Isra\u00ebl, quod esset de prophetis.\n42 Qui ait ad eum: H\u00e6c dicit Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus.\n43 Reversus est igitur rex Isra\u00ebl in domum suam, audire contemnens, et furibundus venit in Samariam.","title":"Vulgate: 1 Kings: 1 Kings Chapter 20","type":"page"}
