{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg1021.htm","path":"bib/vul/kg1021.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg1021.htm","text":"1 Post verba autem h\u00e6c, tempore illo vinea erat Naboth Jezrahelit\u00e6, qu\u00e6 erat in Jezrahel, juxta palatium Achab regis Samari\u00e6.\n2 Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est, et prope domum meam: daboque tibi pro ea vineam meliorem, aut si commodius tibi putas, argenti pretium, quanto digna est.\n3 Cui respondit Naboth: Propitius sit mihi Dominus, ne dem h\u00e6reditatem patrum meorum tibi.\n4 Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens: Non dabo tibi h\u00e6reditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem.\n5 Ingressa est autem ad eum Jezabel uxor sua, dixitque ei: Quid est hoc, unde anima tua contristata est? et quare non comedis panem?\n6 Qui respondit ei: Locutus sum Naboth Jezrahelit\u00e6, et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia: aut, si tibi placet, dabo tibi vineam meliorem pro ea. Et ille ait: Non dabo tibi vineam meam.\n7\u00a0Dixit ergo ad eum Jezabel uxor ejus: Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Isra\u00ebl. Surge, et comede panem, et \u00e6quo animo esto: ego dabo tibi vineam Naboth Jezrahelit\u00e6.\n \n8 Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo ejus, et misit ad majores natu, et optimates, qui erant in civitate ejus, et habitabant cum Naboth.\n9 Litterarum autem h\u00e6c erat sententia: Pr\u00e6dicate jejunium, et sedere facite Naboth inter primos populi:\n10 et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.\n11 Fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut pr\u00e6ceperat eis Jezabel, et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos:\n12 pr\u00e6dicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi.\n13 Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.\n14 Miseruntque ad Jezabel, dicentes: Lapidatus est Naboth, et mortuus est.\n15 Factum est autem, cum audisset Jezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: Surge, et posside vineam Naboth Jezrahelit\u00e6, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia: non enim vivit Naboth, sed mortuus est.\n16\u00a0Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Jezrahelit\u00e6, ut possideret eam.\n \n17 Factum est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens:\n18 Surge, et descende in occursum Achab regis Isra\u00ebl, qui est in Samaria: ecce ad vineam Naboth descendit, ut possideat eam.\n19 Et loqueris ad eum, dicens: H\u00e6c dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti. Et post h\u00e6c addes: H\u00e6c dicit Dominus: In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum.\n20 Et ait Achab ad Eliam: Num invenisti me inimicum tibi? Qui dixit: Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini.\n21 Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et ultimum in Isra\u00ebl.\n22 Et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia: quia egisti ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Isra\u00ebl.\n23 Sed et de Jezabel locutus est Dominus, dicens: Canes comedent Jezabel in agro Jezrahel.\n24 Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes: si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres c\u00e6li.\n25 Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini: concitavit enim eum Jezabel uxor sua,\n26 et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola qu\u00e6 fecerant Amorrh\u00e6i, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Isra\u00ebl.\n27 Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite.\n28 Et factus est sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens:\n29 Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus.","title":"Vulgate: 1 Kings: 1 Kings Chapter 21","type":"page"}
