{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg1022.htm","path":"bib/vul/kg1022.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg1022.htm","text":"1 Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Isra\u00ebl.\n2 In anno autem tertio, descendit Josaphat rex Juda ad regem Isra\u00ebl.\n3 (Dixitque rex Isra\u00ebl ad servos suos: Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syri\u00e6?)\n4 Et ait ad Josaphat: Veniesne mecum ad pr\u00e6liandum in Ramoth Galaad?\n5 Dixitque Josaphat ad regem Isra\u00ebl: Sicut ego sum, ita et tu: populus meus et populus tuus unum sunt: et equites mei, equites tui. Dixitque Josaphat ad regem Isra\u00ebl: Qu\u00e6re, oro te, hodie sermonem Domini.\n6 Congregavit ergo rex Isra\u00ebl prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos: Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Qui responderunt: Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis.\n7 Dixit autem Josaphat: Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum?\n8 Et ait rex Isra\u00ebl ad Josaphat: Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum: Mich\u00e6as filius Jemla. Cui Josaphat ait: Ne loquaris ita, rex.\n9\u00a0Vocavit ergo rex Isra\u00ebl eunuchum quemdam, et dixit ei: Festina adducere Mich\u00e6am filium Jemla.\n \n10 Rex autem Isra\u00ebl, et Josaphat rex Juda, sedebant unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio, in area juxta ostium port\u00e6 Samari\u00e6: et universi prophet\u00e6 prophetabant in conspectu eorum.\n11 Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait: H\u00e6c dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam.\n12 Omnesque prophet\u00e6 similiter prophetabant, dicentes: Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis.\n13 Nuntius vero qui ierat ut vocaret Mich\u00e6am, locutus est ad eum, dicens: Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona pr\u00e6dicant: sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona.\n14 Cui Mich\u00e6as ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar.\n15 Venit itaque ad regem, et ait illi rex: Mich\u00e6a, ire debemus in Ramoth Galaad ad pr\u00e6liandum, an cessare? Cui ille respondit: Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis.\n16 Dixit autem rex ad eum: Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini.\n17 Et ille ait: Vidi cunctum Isra\u00ebl dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: Non habent isti dominum: revertatur unusquisque in domum suam in pace.\n18 (Dixit ergo rex Isra\u00ebl ad Josaphat: Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum?)\n19 Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum c\u00e6li assistentem ei a dextris et a sinistris:\n20 et ait Dominus: Quis decipiet Achab regem Isra\u00ebl, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter.\n21 Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo?\n22 Et ille ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus: Decipies, et pr\u00e6valebis: egredere, et fac ita.\n23 Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.\n24 Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Mich\u00e6am in maxillam, et dixit: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi?\n25 Et ait Mich\u00e6as: Visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris.\n26 Et ait rex Isra\u00ebl: Tollite Mich\u00e6am, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amelech,\n27 et dicite eis: H\u00e6c dicit rex: Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angusti\u00e6, donec revertar in pace.\n28 Dixitque Mich\u00e6as: Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait: Audite, populi omnes.\n29 Ascendit itaque rex Isra\u00ebl, et Josaphat rex Juda, in Ramoth Galaad.\n30 Dixit itaque rex Isra\u00ebl ad Josaphat: Sume arma, et ingredere pr\u00e6lium, et induere vestibus tuis. Porro rex Isra\u00ebl mutavit habitum suum, et ingressus est bellum.\n31 Rex autem Syri\u00e6 pr\u00e6ceperat principibus curruum triginta duobus, dicens: Non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam, nisi contra regem Isra\u00ebl solum.\n32 Cum ergo vidissent principes curruum Josaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Isra\u00ebl, et impetu facto pugnabant contra eum: et exclamavit Josaphat.\n33 Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Isra\u00ebl, et cessaverunt ab eo.\n34 Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Isra\u00ebl inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurig\u00e6 suo: Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum.\n35 Commissum est ergo pr\u00e6lium in die illa, et rex Isra\u00ebl stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plag\u00e6 in sinum currus,\n36 et pr\u00e6co insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens: Unusquisque revertatur in civitatem, et in terram suam.\n37 Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam: sepelieruntque regem in Samaria,\n38 et laverunt currum ejus in piscina Samari\u00e6: et linxerunt canes sanguinem ejus, et habenas laverunt, juxta verbum Domini quod locutus fuerat.\n39 Reliqua autem sermonum Achab, et universa qu\u00e6 fecit, et domus eburnea quam \u00e6dificavit, cunctarumque urbium quas exstruxit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro sermonum dierum regum Isra\u00ebl?\n40\u00a0Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.\n \n41 Josaphat vero filius Asa regnare c\u0153perat super Judam anno quarto Achab regis Isra\u00ebl.\n42 Triginta quinque annorum erat cum regnare c\u0153pisset, et viginti quinque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Azuba filia Salai.\n43 Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea: fecitque quod rectum erat in conspectu Domini.\n44 Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.\n45 Pacemque habuit Josaphat cum rege Isra\u00ebl.\n46 Reliqua autem verborum Josaphat, et opera ejus qu\u00e6 gessit, et pr\u00e6lia, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?\n47 Sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit de terra.\n48 Nec erat tunc rex constitutus in Edom.\n49 Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, qu\u00e6 navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confract\u00e6 sunt in Asiongaber.\n50 Tunc ait Ochozias filius Achab ad Josaphat: Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Josaphat.\n51\u00a0Dormivitque Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui: regnavitque Joram filius ejus pro eo.\n \n52 Ochozias autem filius Achab regnare c\u0153perat super Isra\u00ebl in Samaria, anno septimodecimo Josaphat regis Juda: regnavitque super Isra\u00ebl duobus annis.\n53 Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris su\u00e6, et in via Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Isra\u00ebl.\n54 Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Isra\u00ebl, juxta omnia qu\u00e6 fecerat pater ejus.","title":"Vulgate: 1 Kings: 1 Kings Chapter 22","type":"page"}
