{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg2001.htm","path":"bib/vul/kg2001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg2001.htm","text":"1 Pr\u00e6varicatus est autem Moab in Isra\u00ebl, postquam mortuus est Achab.\n2 Ceciditque Ochozias per cancellos c\u0153naculi sui, quod habebat in Samaria, et \u00e6grotavit: misitque nuntios, dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac.\n3 Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens: Surge, et ascende in occursum nuntiorum regis Samari\u00e6, et dices ad eos: Numquid non est Deus in Isra\u00ebl, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron?\n4 Quam ob rem h\u00e6c dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias.\n5 Reversique sunt nuntii ad Ochoziam. Qui dixit eis: Quare reversi estis?\n6 At illi responderunt ei: Vir occurrit nobis, et dixit ad nos: Ite, et revertimini ad regem qui misit vos, et dicetis ei: H\u00e6c dicit Dominus: Numquid quia non erat Deus in Isra\u00ebl, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron? idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.\n7 Qui dixit eis: Cujus figur\u00e6 et habitus est vir ille, qui occurrit vobis, et locutus est verba h\u00e6c?\n8\u00a0At illi dixerunt: Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Qui ait: Elias Thesbites est.\n \n9 Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum: sedentique in vertice montis, ait: Homo Dei, rex pr\u00e6cepit ut descendas.\n10 Respondensque Elias, dixit quinquagenario: Si homo Dei sum, descendat ignis de c\u00e6lo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de c\u00e6lo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo.\n11 Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi: Homo Dei, h\u00e6c dicit rex: Festina, descende.\n12 Respondens Elias, ait: Si homo Dei ego sum, descendat ignis de c\u00e6lo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de c\u00e6lo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus.\n13 Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait: Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt.\n14 Ecce descendit ignis de c\u00e6lo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant: sed nunc obsecro ut miserearis anim\u00e6 me\u00e6.\n15 Locutus est autem angelus Domini ad Eliam, dicens: Descende cum eo: ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem,\n16 et locutus est ei: H\u00e6c dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Isra\u00ebl a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.\n17 Mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Jud\u00e6: non enim habebat filium.\n18 Reliqua autem verborum Ochozi\u00e6 qu\u00e6 operatus est, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro sermonum dierum regum Isra\u00ebl?","title":"Vulgate: 2 Kings: 2 Kings Chapter 1","type":"page"}
