{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg2003.htm","path":"bib/vul/kg2003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg2003.htm","text":"1 Joram vero filius Achab regnavit super Isra\u00ebl in Samaria anno decimooctavo Josaphat regis Jud\u00e6: regnavitque duodecim annis.\n2 Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater: tulit enim statuas Baal quas fecerat pater ejus.\n3 Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Isra\u00ebl, adh\u00e6sit, nec recessit ab eis.\n4 Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Isra\u00ebl centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis.\n5 Cumque mortuus fuisset Achab, pr\u00e6varicatus est f\u0153dus quod habebat cum rege Isra\u00ebl.\n6 Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum Isra\u00ebl.\n7 Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens: Rex Moab recessit a me: veni mecum contra eum ad pr\u00e6lium. Qui respondit: Ascendam: qui meus est, tuus est: populus meus, populus tuus, et equi mei, equi tui.\n8 Dixitque: Per quam viam ascendemus? At ille respondit: Per desertum Idum\u00e6\u00e6.\n9 Perrexerunt igitur rex Isra\u00ebl, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et jumentis qu\u00e6 sequebantur eos.\n10 Dixitque rex Isra\u00ebl: Heu! heu! heu! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab.\n11 Et ait Josaphat: Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Isra\u00ebl: Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eli\u00e6.\n12\u00a0Et ait Josaphat: Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Isra\u00ebl, et Josaphat rex Juda, et rex Edom.\n \n13 Dixit autem Eliseus ad regem Isra\u00ebl: Quid mihi et tibi est? vade ad prophetas patris tui et matris tu\u00e6. Et ait illi rex Isra\u00ebl: Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manus Moab?\n14 Dixitque ad eum Eliseus: Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Jud\u00e6 erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem.\n15 Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait:\n16 H\u00e6c dicit Dominus: Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas.\n17 H\u00e6c enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam: et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et famili\u00e6 vestr\u00e6, et jumenta vestra.\n18 Parumque est hoc in conspectu Domini: insuper tradet etiam Moab in manus vestras.\n19 Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus.\n20 Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aqu\u00e6 veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis.\n21 Universi autem Moabit\u00e6 audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis.\n22 Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabit\u00e6 e contra aquas rubras quasi sanguinem,\n23 dixeruntque: Sanguis gladii est: pugnaverunt reges contra se, et c\u00e6si sunt mutuo: nunc perge ad pr\u00e6dam, Moab.\n24 Perrexeruntque in castra Isra\u00ebl: porro consurgens Isra\u00ebl, percussit Moab: at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab,\n25 et civitates destruxerunt: et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt: et universos fontes aquarum obturaverunt: et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent: et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa.\n26 Quod cum vidisset rex Moab, pr\u00e6valuisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom: et non potuerunt.\n27 Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum: et facta est indignatio magna in Isra\u00ebl, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam.","title":"Vulgate: 2 Kings: 2 Kings Chapter 3","type":"page"}
