{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg2004.htm","path":"bib/vul/kg2004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg2004.htm","text":"1 Mulier autem qu\u00e6dam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum: et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi.\n2 Cui dixit Eliseus: Quid vis ut faciam tibi? dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei quo ungar.\n3 Cui ait: Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca,\n4 et ingredere, et claude ostium tuum cum intrinsecus fueris tu, et filii tui: et mitte inde in omnia vasa h\u00e6c, et cum plena fuerint, tolles.\n5 Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se, et super filios suos: illi offerebant vasa, et illa infundebat.\n6 Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit: Non habeo. Stetitque oleum.\n7\u00a0Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille: Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo: tu autem, et filii tui vivite de reliquo.\n \n8 Facta est autem qu\u00e6dam dies, et transibat Eliseus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, qu\u00e6 tenuit eum ut comederet panem: cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem.\n9 Qu\u00e6 dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter.\n10 Faciamus ergo ei c\u0153naculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi.\n11 Facta est ergo dies qu\u00e6dam, et veniens divertit in c\u0153naculum, et requievit ibi.\n12 Dixitque ad Giezi puerum suum: Voca Sunamitidem istam. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo,\n13 dixit ad puerum suum: Loquere ad eam: Ecce, sedule in omnibus ministrasti nobis: quid vis ut faciam tibi? numquid habes negotium, et vis ut loquar regi, sive principi militi\u00e6? Qu\u00e6 respondit: In medio populi mei habito.\n14 Et ait: Quid ergo vult ut faciam ei? Dixitque Giezi: Ne qu\u00e6ras: filium enim non habet, et vir ejus senex est.\n15 Pr\u00e6cepit itaque ut vocaret eam: qu\u00e6 cum vocata fuisset, et stetisset ante ostium,\n16 dixit ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit: Noli qu\u00e6so, domine mi vir Dei, noli mentiri ancill\u00e6 tu\u00e6.\n17\u00a0Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus.\n \n18 Crevit autem puer: et cum esset qu\u00e6dam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores,\n19 ait patri suo: Caput meum doleo, caput meum doleo. At ille dixit puero: Tolle, et duc eum ad matrem suam.\n20 Qui cum tulisset, et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est.\n21 Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis Dei, et clausit ostium: et egressa,\n22 vocavit virum suum, et ait: Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei, et revertar.\n23 Qui ait illi: Quam ob causam vadis ad eum? hodie non sunt calend\u00e6, neque sabbatum. Qu\u00e6 respondit: Vadam.\n24 Stravitque asinam, et pr\u00e6cepit puero: Mina, et propera: ne mihi moram facias in eundo: et hoc age quod pr\u00e6cipio tibi.\n25 Profecta est igitur, et venit ad virum Dei in montem Carmeli: cumque vidisset eam vir Dei e contra, ait ad Giezi puerum suum: Ecce Sunamitis illa.\n26 Vade ergo in occursum ejus, et dic ei: Recte ne agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium tuum? Qu\u00e6 respondit: Recte.\n27 Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus: et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam: anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi.\n28 Qu\u00e6 dixit illi: Numquid petivi filium a domino meo? numquid non dixi tibi: Ne illudas me?\n29 Et ille ait ad Giezi: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum: et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi: et pones baculum meum super faciem pueri.\n30 Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam.\n31 Giezi autem pr\u00e6cesserat ante eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus: reversusque est in occursum ejus, et nuntiavit ei, dicens: Non surrexit puer.\n32 Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus:\n33 ingressusque clausit ostium super se et super puerum, et oravit ad Dominum.\n34 Et ascendit, et incubuit super puerum: posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus: et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri.\n35 At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc atque illuc: et ascendit, et incubuit super eum: et oscitavit puer septies, aperuitque oculos.\n36 At ille vocavit Giezi, et dixit ei: Voca Sunamitidem hanc. Qu\u00e6 vocata, ingressa est ad eum. Qui ait: Tolle filium tuum.\n37\u00a0Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram: tulitque filium suum, et egressa est.\n \n38 Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum.\n39 Et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes: invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti: nesciebat enim quid esset.\n40 Infuderunt ergo sociis ut comederent: cumque gustassent de coctione, clamaverunt, dicentes: Mors in olla, vir Dei. Et non potuerunt comedere.\n41 At ille: Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent, misit in ollam, et ait: Infunde turb\u00e6, ut comedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla.\n42 Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: Da populo, ut comedat.\n43 Responditque ei minister ejus: Quantum est hoc, ut apponam centum viris? Rursum ille ait: Da populo, ut comedat: h\u00e6c enim dicit Dominus: Comedent, et supererit.\n44 Posuit itaque coram eis: qui comederunt, et superfuit juxta verbum Domini.","title":"Vulgate: 2 Kings: 2 Kings Chapter 4","type":"page"}
