{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg2005.htm","path":"bib/vul/kg2005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg2005.htm","text":"1 Naaman princeps militi\u00e6 regis Syri\u00e6 erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus: per illum enim dedit Dominus salutem Syri\u00e6: erat autem vir fortis et dives, sed leprosus.\n2 Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Isra\u00ebl puellam parvulam, qu\u00e6 erat in obsequio uxoris Naaman:\n3 qu\u00e6 ait ad dominam suam: Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria, profecto curasset eum a lepra quam habet.\n4 Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Isra\u00ebl.\n5 Dixitque ei rex Syri\u00e6: Vade, et mittam litteras ad regem Isra\u00ebl. Qui cum profectus esset, et tulisset secum decem talenta argenti, et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum,\n6 detulit litteras ad regem Isra\u00ebl in h\u00e6c verba: Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.\n7 Cumque legisset rex Isra\u00ebl litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Numquid deus ego sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua? animadvertite, et videte quod occasiones qu\u00e6rat adversum me.\n8 Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Isra\u00ebl vestimenta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidisti vestimenta tua? veniat ad me, et sciat esse prophetam in Isra\u00ebl.\n9 Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisei:\n10 misitque ad eum Eliseus nuntium, dicens: Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis.\n11 Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum lepr\u00e6, et curaret me.\n12 Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci, omnibus aquis Isra\u00ebl, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertisset se, et abiret indignans,\n13 accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Lavare, et mundaberis?\n14 Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei: et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.\n15 Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit alius deus in universa terra, nisi tantum in Isra\u00ebl. Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo.\n16 At ille respondit: Vivit Dominus, ante quem sto, quia non accipiam. Cumque vim faceret, penitus non acquievit.\n17 Dixitque Naaman: Ut vis: sed, obsecro, concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra: non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino.\n18 Hoc autem solum est, de quo depreceris Dominum pro servo tuo, quando ingredietur dominus meus templum Remmon ut adoret: et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re.\n19\u00a0Qui dixit ei: Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terr\u00e6 tempore.\n \n20 Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo qu\u00e6 attulit: vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid.\n21 Et secutus est Giezi post tergum Naaman: quem cum vidisset ille currentem ad se, desiliit de curru in occursum ejus, et ait: Rectene sunt omnia?\n22 Et ille ait: Recte. Dominus meus misit me ad te dicens: Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim, ex filiis prophetarum: da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices.\n23 Dixitque Naaman: Melius est ut accipias duo talenta. Et co\u00ebgit eum, ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo.\n24 Cumque venisset jam vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo, dimisitque viros, et abierunt.\n25 Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: Unde venis, Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam.\n26 At ille ait: Nonne cor meum in pr\u00e6senti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas.\n27 Sed et lepra Naaman adh\u00e6rebit tibi, et semini tuo usque in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.","title":"Vulgate: 2 Kings: 2 Kings Chapter 5","type":"page"}
