{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg2006.htm","path":"bib/vul/kg2006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg2006.htm","text":"1 Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: Ecce locus in quo habitamus coram te, angustus est nobis.\n2 Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut \u00e6dificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit: Ite.\n3 Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit: Ego veniam.\n4 Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Jordanem, c\u00e6debant ligna.\n5 Accidit autem ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam: exclamavitque ille, et ait: Heu! heu! heu! domine mi: et hoc ipsum mutuo acceperam.\n6 Dixit autem homo Dei: Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. Pr\u00e6cidit ergo lignum, et misit illuc: natavitque ferrum,\n7\u00a0et ait: Tolle. Qui extendit manum, et tulit illud.\n \n8 Rex autem Syri\u00e6 pugnabat contra Isra\u00ebl, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus insidias.\n9 Misit itaque vir Dei ad regem Isra\u00ebl, dicens: Cave ne transeas in locum illum: quia ibi Syri in insidiis sunt.\n10 Misit itaque rex Isra\u00ebl ad locum quem dixerat ei vir Dei, et pr\u00e6occupavit eum, et observavit se ibi non semel neque bis.\n11 Conturbatumque est cor regis Syri\u00e6 pro hac re: et convocatis servis suis, ait: Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Isra\u00ebl?\n12 Dixitque unus servorum ejus: Nequaquam, domine mi rex, sed Eliseus propheta qui est in Isra\u00ebl, indicat regi Isra\u00ebl omnia verba qu\u00e6cumque locutus fueris in conclavi tuo.\n13 Dixitque eis: Ite, et videte ubi sit, ut mittam, et capiam eum. Annuntiaveruntque ei, dicentes: Ecce in Dothan.\n14 Misit ergo illuc equos et currus, et robur exercitus: qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem.\n15 Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus: nuntiavitque ei, dicens: Heu! heu! heu! domine mi: quid faciemus?\n16 At ille respondit: Noli timere: plures enim nobiscum sunt, quam cum illis.\n17 Cumque orasset Eliseus, ait: Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit: et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.\n18 Hostes vero descenderunt ad eum: porro Eliseus oravit ad Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc c\u00e6citate. Percussitque eos Dominus ne viderent, juxta verbum Elisei.\n19 Dixit autem ad eos Eliseus: Non est h\u00e6c via, neque ista est civitas: sequimini me, et ostendam vobis virum quem qu\u00e6ritis. Duxit ergo eos in Samariam:\n20 cumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Eliseus: Domine, aperi oculos istorum, ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt se esse in medio Samari\u00e6.\n21 Dixitque rex Isra\u00ebl ad Eliseum, cum vidisset eos: Numquid percutiam eos, pater mi?\n22 At ille ait: Non percuties: neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo, ut percutias: sed pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad dominum suum.\n23\u00a0Appositaque est eis ciborum magna pr\u00e6paratio, et comederunt et biberunt, et dimisit eos, abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt latrones Syri\u00e6 in terram Isra\u00ebl.\n \n24 Factum est autem post h\u00e6c, congregavit Benadad rex Syri\u00e6 universum exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam.\n25 Factaque est fames magna in Samaria: et tamdiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis.\n26 Cumque rex Isra\u00ebl transiret per murum, mulier qu\u00e6dam exclamavit ad eum, dicens: Salva me, domine mi rex.\n27 Qui ait: Non te salvat Dominus: unde te possum salvare? de area, vel de torculari? Dixitque ad eam rex: Quid tibi vis? Qu\u00e6 respondit:\n28 Mulier ista dixit mihi: Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras.\n29 Coximus ergo filium meum, et comedimus. Dixique ei die altera: Da filium tuum, ut comedamus eum. Qu\u00e6 abscondit filium suum.\n30 Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat per murum. Viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus.\n31 Et ait rex: H\u00e6c mihi faciat Deus, et h\u00e6c addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super ipsum hodie.\n32 Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Pr\u00e6misit itaque virum: et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod miserit filius homicid\u00e6 hic, ut pr\u00e6cidatur caput meum? videte ergo: cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire: ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est.\n33 Adhuc illo loquente eis, apparuit nuntius qui veniebat ad eum. Et ait: Ecce, tantum malum a Domino est: quid amplius expectabo a Domino?","title":"Vulgate: 2 Kings: 2 Kings Chapter 6","type":"page"}
