{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg2007.htm","path":"bib/vul/kg2007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg2007.htm","text":"1 Dixit autem Eliseus: Audite verbum Domini: H\u00e6c dicit Dominus: In tempore hoc cras modius simil\u00e6 uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta Samari\u00e6.\n2 Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in c\u00e6lo, numquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.\n3 Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum port\u00e6: qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus donec moriamur?\n4 sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur: sive manserimus hic, moriendum nobis est: venite ergo, et transfugiamus ad castra Syri\u00e6: si pepercerint nobis, vivemus: si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur.\n5 Surrexerunt ergo vesperi, ut venirent ad castra Syri\u00e6. Cumque venissent ad principium castrorum Syri\u00e6, nullum ibidem repererunt.\n6 Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syri\u00e6, curruum, et equorum, et exercitus plurimi: dixeruntque ad invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Isra\u00ebl reges Heth\u00e6orum et \u00c6gyptiorum, et venerunt super nos.\n7 Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos, in castris, fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes.\n8 Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt et biberunt: tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt: et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt.\n9 Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus: h\u00e6c enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur: venite, eamus, et nuntiemus in aula regis.\n10 Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, dicentes: Ivimus ad castra Syri\u00e6, et nullum ibidem reperimus hominem, nisi equos et asinos alligatos, et fixa tentoria.\n11 Ierunt ergo portarii, et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus.\n12 Qui surrexit nocte, et ait ad servos suos: Dico vobis quid fecerint nobis Syri: sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris, dicentes: Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos, et tunc civitatem ingredi poterimus.\n13 Respondit autem unus servorum ejus: Tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe (quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Isra\u00ebl, alii enim consumpti sunt), et mittentes, explorare poterimus.\n14 Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex in castra Syrorum, dicens: Ite, et videte.\n15 Qui abierunt post eos usque ad Jordanem: ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis qu\u00e6 projecerant Syri cum turbarentur: reversique nuntii indicaverunt regi.\n16 Et egressus populus diripuit castra Syri\u00e6: factusque est modius simil\u00e6 statere uno, et duo modii hordei statere uno, juxta verbum Domini.\n17 Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbebat, constituit ad portam: quem conculcavit turba in introitu port\u00e6, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum.\n18 Factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi, quando ait: Duo modii hordei statere uno erunt, et modius simil\u00e6 statere uno, hoc eodem tempore cras in porta Samari\u00e6:\n19 quando responderat dux ille viro Dei, et dixerat: Etiamsi Dominus fecerit cataractas in c\u00e6lo, numquid poterit fieri quod loqueris? Et dixit ei: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.\n20 Evenit ergo ei sicut pr\u00e6dictum fuerat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est.","title":"Vulgate: 2 Kings: 2 Kings Chapter 7","type":"page"}
